« Pappas » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 146c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PAPPAS
PAPPAS, Discipulus. Vita 2. S. Adalberti Episc. Prag. sæc. 5. Bened. pag. 867 :
Post populus terræ Episcopum suum revocant : viri sancti Pappatem Radlam, qui frater carnis suo Duci erat... Unde cogitans Episcopus, quod nec sibi, nec illis cassus labor profuisset, animæ vero suæ talis statio obesset, Pappati suo ait : Scias certum, aut ubi ego sum venies, aut amplius me numquam videbis.Differunt ergo, ut monet Mabillonius, pappas et papas, ut papas sit pædagogus, qua notione occurrit in hac 2. Vita num. 3. ubi Adalbertus dicitur Papas morum et magister sensuum. Vide Papas 1. Pappas vero sit papæ discipulus.