« »
 
[]« Paragena » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 158a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARAGENA
PARAGENA, Conditionis paritas, qualis est quæ inter burgenses existit, qui iisdem privilegiis utuntur. Charta Henr. reg. Angl. ex Cod. reg. 8387. 4. fol. 84. r°. :
Cum ad supplicationem dilectæ nobis Johannæ Gorney viduæ Aymeric de Duras de patria nostra Burdelais militis,.... de gratia nostra speciali fecerimus et constituerimus ipsam et heredes suos burgenses in Paragena dictæ civitatis nostræ Burdegaliæ eodem modo, sicut alii burgenses existunt ibidem ; .... vobis mandamus quod ipsam Johannam, dum egerit in humanis, ac heredes suos post ejus obitum burgenses in Paragena civitatis prædictæ recipiatis et admittatis, et ipsos omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus, quibus alii burgenses ejusdem civitatis utuntur, uti et gaudere permittatis. Paragium,
pro Paragena, legitur in alia eadem de re Charta ibid. fol. 87. v°. Vide in hac voce num. 1.