« »
 
[]« Parandaria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 160a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARANDARIA
PARANDARIA, Navis onerariæ genus. Bernh. de Breydenbach Iter Hierosol. pag. 266 :
Præter has quoque adjiciunt nonnulla oneraria navigia, Parandarias vulgo dictas, ex quibus quedam machinis et saxeis globis tormentis adaptatis onuste fuere... Imponuntque triremibus et Parandariis non parvas machinas, etc.
Epist. ad Sixtum IV. PP. ann. 1480. de Obsidione Rhodi a Turcis apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 293 :
Adjiciunt et magna quedam oneraria Parandarias vulgo dictas, quarum quedam onuste bombardis et saxis erant. Parendaria,
in Epist. Petri d'Aubusson ad Frider. III. Imp. Vide Paralandrinus.