« Parasceve » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 162b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARASCEVE
PARASCEVE, ex Gr. παρασϰευή, Sexta sabbati,
seu feria sexta ultimæ hebdomadis Quadragesimæ, sic dicta, inquit Isidorus lib. 1. de
Eccles. offic. cap. 29.
quia in eo die Christus mysterium crucis explevit, propter quod venerat in hunc mundum. Papias :
Parasceve, sexta Sabbati appellatur, hinc enim præparatio dicitur, quod a Judæis, quæ in Sabbato sunt, eadem die præparantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parasceve, pro qualibet sexta feria cujusvis hebdomadæ, quomodo quælibet dies Dominica ac
antiquis Dies Resurrectionis Dominicæ dicitur. Vita S. Aldegundis sæc. 2. Bened. pag.
815 : Die Parasceve ante Sabbatum dormitionis famulæ Dei Aldegundæ, etc.id est, sexta feria ante diem Sabbati, sicuti alius anonymus interpretatur. Obiit autem S. Aldegundis die Sabbati III. Kalend. Februarii, ut observat Mabillonius ibid.
P. , 1766.
◊ Pœnitent. vetus Ms. :
Verum etiamSed et feria quinta majoris hebdomadæ Parasceve appellatur, in Charta ann. 1218. ex magno Chartul. Corb. fol. 88. r° :(cum pœnitens)compleverit ea, quæ illi jussa sunt, debet quantum illi visum fuerit jejunare, sive tetradas, sive Parasceven.
Datum silvanectis die Jovis, quæ dicitur Parasceve.