« »
 
[]« Paratæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 163b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARATAE
PARATÆ, Expensæ ad hospitum susceptiones, maxime Missorum, seu Legatorum publicorum, Missatici : fallitur enim Sigonius lib. 7. de Regno Italiæ, ubi ait Paratam esse sumtum quem populi in vias, pontesque fluminum, qua transiturus aut quo aditurus Rex erat, reficiendos impendebant. Vox formata a Parare, quod idem est ac Metare. Glossæ Gr. Lat. : Ἐτοιμάζω, Paro, Meto. Ἐτοιμασία, Præparatio, metatio.
Mansio parata
, apud S. Ambrosium serm. 5. in Psalm. 118.
Parare hospitium
, apud Sidonium lib. 8. Epist. 11.
Mansionaticos parare
, apud Hincmarum Remensem ad Clerum Laudun.
Convivia præparare judicibus
, in Diplomate Bertefridi Episcopi Ambian. pro Monasterio Corbeiensi, et in Bulla Cœlestini PP. apud Buzelinum in Gallo-Flandr. pag. 349. Vide Senatorem lib. 5. Epist. 14. et Concilium Cabilonense ann. 650. cap. 11. Præceptum Ludovici Pii pro Hispanis ann. 815 :
Et Missis nostris, quos pro rerum opportunitate illas in partes miserimus, aut Legatis, qui de partibus Hispaniæ ad nos transmissi fuerint, Paratas faciant, et ad subvectionem eorum veredas donent.
Epistola Episcoporum ad Ludovicum Regem cap. 14 :
Quatenus non sit nobis necesse per quascumque occasiones, quorumcumque hortatibus circuire loca Episcoporum, Abbatum, Abbatissarum, vel Comitum, et majores quam ratio postulat Paratas exigere.
Occurrit passim apud Marculfum, et in veteribus Tabulis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parada, Eadem notione. Præceptum Pippini Majoris domus ann. 750. tom. 4. Gall. Christ. inter Instrum. col. 263 :
Nec mansiones aut Paradas aut fidejussores tollere non præsumatis.
Eadem habentur in Charta Carlomanni ann. 881. [] inter Probat. tom. 2. Hist. Occitan. col. 19. et alibi.
Paratæ crebro etiam sumuntur pro expensis, quæ in Episcoporum et Archidiaconorum susceptionibus a Presbyteris Ecclesiarum ruralium fiunt, dum ii diœcesim suam visitant, quæ postmodum in præstationes pecuniarias abierunt ; ita ut ab Episcopis interdum monasteriis concederentur, ut patet ex Charta Alduini Lemovic. Episc. apud Stephanot. tom. 2. Antiquit. Bened. Lemovic. MSS. pag. 420. Hincmarus Remensis :
Presbyteros in Paratis et exeniis indebitis non affligant.
Idem in Capitulis ad Archidiaconos cap. 1 :
Non graves sitis Presbyteris in Paratis quærendis.
Chronicon Hugonis Flaviniacensis pag. 271 :
Ea lege, ut ipsi, quoad vivant, illo (altari) fruantur, et debitum Synodale Ecclesiæ S. Mammetis solvant Paratam et eulogias.
Chronicon S. Benigni Divionensis pag. 422 :
In Aziriaco etiam villa decimas et Paratam... perdonavit.
Chronicon Besuense pag. 600 :
Paratas sive debitum, quod in Synodo debebat Presbyter.
Charta Roberti Episc. Lingonensis in eod. Chronico :
Ita ut Presbyteri Parochiales...... Archidiaconibus, aliisque ministris debita servitia exhibeant, Paratas et eulogias suo tempore communiter persolvant.
Charta Hugonis Episc. Lingon. ann. 1079. ex Tabul. Capit. Autissiod. :
Decimas omnes et proprios reditus ecclesiæ S. Symphoriani sitæ in villa quæ Marol vulgari vocabulo nuncupatur prædictis fratribus gratis et absque omni recompensatione remisimus et concessimus, retinendo tamen census et Paratas reliquasque consuetudines.
Charta alia Hugonis Episcopi Gratianopolitani, ex Tabulario ejusdem Ecclesiæ :
Quibus postea donavi Ecclesiam S. Himerii, et Ecclesiam B. Mariæ de Brueu, retento annuo censu, scilicet 10. solid. excepta Parata.
Alia ejusdem Hugonis ann. 1108 :
Et retineo mihi et successoribus meis... Paratam, quæ constat 12. denariis in Parochiali Ecclesia.
Vide Perardum in Burgundicis pag. 81. Gariellum in Episcopis Magalonensibus pag. 88. Historiam Episcoporum Cadurcens. num. 70. Jacobum Petitum post Pœnitentiale Theodori pag. 596. 601. 625. et infra in Procuratio et Synodus.
Parada, pro Parata, in Charta Pontii Episcopi Bellicensis :
Exceptis Synodis et Parada.
Adde Chartam ann. 1085. apud Stephanot. tom. 2. Antiquit. Bened. Lemovic. MSS. pag. 423.
Pareda, Eadem notione. Historia Episc. Autisiodor. cap. 49. extremo :
Deditque ad victum Canonicorum fratrum Paredas omnium Ecclesiarum eorumdem, quæ habentur in Episcopatu Autisiodorensi.
Et cap. 53 :
Similiter dedit fratribus cum decimis, et Paredam eisdem Canonicis condonavit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pareta, in Necrologio ann. circ. 1250. exarato Eccl. Autissiod. ad 19. Maii de Hugone Episc. :
Dedit nobis Paretas ecclesiarum Oysiaci et Lindriaci.
Guadia de Parata. Chronicon S. Vincentii de Vulturno lib. 2. extremo :
Et ipse Theodaldus dedit Guadiam de Parata, ac fidejussorem inter se posuerunt de utraque parte.
Apparatus, Idem quod Parata, Prandium, cena. Charta Bernardi Comitis Melgoriensis apud Gariellum in Episcopis Magalon. :
Dono et cum hac charta concedo singulis annis semper in festivitate S. Mariæ medii Augusti optimum Apparatum omnibus Magalonæ commorantibus, ut ego et is, qui post me castrum [] Melgorii tenebit, semper in prædicta eum faciat festivitate.
Alia Waldemari Regis Danorum ann. 1180. apud Stephanum Stephanium in Prolegomenis ad Saxonem Grammat. pag. 16 :
Quodcumque itaque ad nostram curiam, Apparatum, transvecturam, expeditionem, seu ad aliud quodlibet regii juris, obsequii, vel obsequiale debitum...... pertineat.
Adde aliam Absalonis Lundensis Archiep. ibid. pag. 18.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parata Ceræ, Census in cera ad luminare ecclesiæ exsolvendus. Statutum MS. Eccl. Lugdun. :
Fuit definitum quod Archiepiscopus haberet in Paratis ceræ quæ debentur Ecclesiæ Lugduni, quintam partem ad illuminandum domum suam.
Vide Cerarius.