« »
 
[]« Paratica » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 164a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARATICA
PARATICA, Idem quod Parata, seu paratæ, de qua voce supra. Charta Friderici I. Imper. ann. 1185. apud Puricellum in Basilica Ambrosiana pag. 1029 :
Et reservata Paratica, quæ nobis debet præstari et filio nostro illustri Regi Henrico et omnibus successoribus ejus, cum primo coronam Regni Mediolani aut Modoetiæ suscipient, præstanda ab iis, qui ipsam Paraticam soliti sunt præstare.