« Paregorizare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 170a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PAREGORIZARE
PAREGORIZARE, Paragorizare, Joanni de Janua,
mitigare, lenire, oblectare. Paragoria, mitigatio, et quædam medicina sic dicitur, quæ lenit. Anonymus medicus :
Paregorica sunt quæ Paregorisant, ne malum crescat, non sanant.Vide Gariopontum lib. 1. cap. 19. Gloss. Medicum MS. Reg. cod. 1486 :
Paragoricus, mitigator. Paragorisare, mitigare.Papias :
Paragorizat, mitigat, oblectat, temperat.Perperam Paragonizat præferunt codd. MSS. et editi. Rectius infra :
Paregorizat, mulcet. Græcis παρηγορεῖν est consolari. Hesychius παρηγορία, παραίνεσις. Apuleius lib. de Virtutib. herbar. cap. 24 :
Herba chamedrys... mirifice Paregoriam præstat.Hinc medicis παρηγορεῖν est malum lenire, mitigare, apud Sextum Empiricum lib. 1. Pyrrhoniarum : ut et Paregorisare medicis sequioris ævi, ex παρηγορίζειν, qua voce passim utitur Alexand. Iatrosophista, seu vetus ejus interpres in libris Passionum. Remedium paregoricum, apud Marcellum Empir. cap. 56. Guibertus in præfat. ad Hist. Hieros. :
His autem quibus pabulum eloquentiæ æstimatur honestas, dum ea minus apte dicta perpendunt, ubi narrationis dinoscitur expedire comitas, et prolata succinte, ubi facundiæ Paregorizantis decuit laciniosa varietas, etc.Utitur etiam S. Augustinus in libris de Trinitate.