« Parensales chartæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 171b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARENSALES
PARENSALES Chartæ. Edidit Hieronymus Bignonius post Marculfum, formulas quasdam veteres, cum hoc
titulo :
Incipiunt chartæ Regales sive Parensales.Wendelinus in Gloss. Salico v. Salicæ Chartæ, dictas ejusmodi chartas putat a Sala, ita ut eædem sint quæ aliis
Salicæ Chartædicuntur, quæ scilicet secundum Salæ usum ac stylum, ut loquuntur, præscriptæ sunt, et Flandrensibus Slae-brief dicuntur. Quid si pro Parensales legatur Pagensales, ita ut Pagenses spectaverint : nam revera nihil fere in iis quod Regem spectet occurrit, sed totæ sunt privatorum, atque adeo pagensium. Pagensales vero dicuntur qui aliis Pagenses, in Capitulari Pipini Regis Italiæ cap. 36.