![[]](img/image.png)
PARENSALES Chartæ. Edidit Hieronymus Bignonius post Marculfum, formulas quasdam veteres, cum hoc
titulo :
Incipiunt chartæ Regales sive Parensales.Wendelinus in Gloss. Salico v. Salicæ Chartæ, dictas ejusmodi chartas putat a Sala, ita ut eædem sint quæ aliis
Salicæ Chartædicuntur, quæ scilicet secundum Salæ usum ac stylum, ut loquuntur, præscriptæ sunt, et Flandrensibus Slae-brief dicuntur. Quid si pro Parensales legatur Pagensales, ita ut Pagenses spectaverint : nam revera nihil fere in iis quod Regem spectet occurrit, sed totæ sunt privatorum, atque adeo pagensium. Pagensales vero dicuntur qui aliis Pagenses, in Capitulari Pipini Regis Italiæ cap. 36.