« 1 participium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 186a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARTICIPIUM1
1. PARTICIPIUM, Participatio, communio. Gloss. vet. :
Participium, μετοχή. Participatus, in leg. 6. Cod. de Incest. nupt. (5, 5.) Matth. Paris ann. 1244 :
Abbates autem ipsi Regi super hoc gratias multiplicantes, speciale suorum bonorum operum et Participium concesserunt.Vita S. Anselmi Cantuar. tom. 2. April. pag. 896 :
Fratrum laborum Participium abjicis.Testam. Guillelmi Montispessul. ann. 1211. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 162 :
Ita quod illi tres jam dicti nullam habeant administrationem, nec ullum Participium in administratione.Occurrit in legibus Wisigoth. lib. 12. tit. 3. § 15. apud Gregorium M. lib. 1. Epist. 23. Petrum Blesensem Epist. 28. etc. Vide Beneficium 2.