« »
 
[]« Pascio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 192c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PASCIO
PASCIO. Polyptychus Floriacensis :
Solvit inter vineritiam et Pascionem de vino mod. 6.
Alibi :
Solvebat unusquisque de Pascione denarios 12. et pullos 3. cum ovis 15. etc.
An vero pastio ? Vide Madascia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rem tetigit vir oculatissimus ; est enim reipsa Pascio, Porcorum ex glandibus pastio, Gall. Paisson vel Pesson ; est etiam tributum vel census qui domino silvæ pro glandatione exsolvitur : Pasnage sive Pennage, in Consuetud. municipalibus plerisque ; Paix et Glandage, in Solensi art. 1. tit. 13. Significat præterea tempus quo glandes [] et fanias porci pascuntur in nemoribus quod mense Octobris incipit, Decembris concluditur. Charta Libert. Bellomont. ex Cod. MS. Coislin. :
Quotiescumque erit Pascio glandis seu faniæ in aliquo dictorum nemorum... quilibet poterit ponere in nemoribus xx. capita porcorum... ad totam Pascionem.
Charta Libertatum oppidi S. Palladii ibidem :
Salvis tamen ipsis hominibus usagio suo animalia in illa foresta ad pascendum animalia sua... excepto tempore quo Pascio sive Paisson erit in illa foresta generali... et si tempore, quo dicta Paisson erit in illa foresta, porci ipsorum hominum immissi fuerint ad pascendum, solvent xii. denar. Turon. pro quolibet porco.
Codex MS. Irminonis Abb. Sangerm. fol. 11. v°. :
Mansos ingenuiles cviii. qui solvunt omni anno ad hostem carra vi... ad alterum annum vervices cum agnis cviii. de vino in Pascione mod. ccxl. de argento in lignericia sol. xxxv.
Ibid. fol. 83 :
Sigramnus servus... habet de terra arabili bun. iiii. solvit Pascionem et de vino mod. iii.
Ver Poetæ nostrates Pascor vocant : at unde ducta vocis origine non constat, ni a pascuis, quod nimirum vere novo herba pascendis animalibus tenerior sit ; vel fortassis a Pascha, quod veris initio incidit. MS. :
L'erbe verdoi soz la flor,
Com el novel tens de Pascor.
Infra :
Plus bel et plus fine blanchor
Que flor d'espine en Pascor.
MS. :
Biaus tens fist com au tems Pascors
Q'as arbres vienent foilles et flors.
Hanc vocem accepisse videntur a Poetis Provincialibus : eam certe eadem notione usurpat Blacasset circa ann. 1250. apud Crescimbeni ad calcem versionis Nostradami pag. 229 :
Ben plaz le gai temps de Paschor
Que fai foillas et flors venir.