« »
 
[]« Pascuum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 193c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PASCUUM
PASCUUM, Quod pro pascuis præstatur. Charta ann. 1219. apud Spon. Hist. Genev. tom. 2. pag. 50 :
Forum totius ville et justitia fori, pedagium et Pascua, moneta, latrones, et bona eorum ad solum Episcopum pertinebunt.
Eadem, ut videtur, notione accipienda hæc vox in Litteris Caroli V. Reg. Franc. ann. 1366. pro instituendis Consulibus Marologii [] tom. 4. Ordinat. pag. 677 :
Quod dicti Consules cum eorum consilio, valeant defendere devesia, jura et libertates, pacua et Pascua universitatis predicte, etc.
adeo ut Pascua de ipsa præstatione intelligatur : Pacua vero (si tamen legendum non sit Patua, ut videre est in v. Patuum) pro ipsis pascuis usurpetur. Vide Pascuarium.