« Pasquerium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 194c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PASQUERIUM
PASQUERIUM, Quod præstatur pro pasquis : ut Pasquairare, tributum exigere pro pascuis.
Charta Theobaudi Chabot apud Sammarthanos in Abbatib. Absiensibus :
Pasquerium vero a Gaufredo Mainardi ego illis vendicabo.Charta Raimundi Berengarii Comitis Provinciæ ann. 1232. pro Arelatensibus :
Nullo modo audeat vel præsumat aliquem vel aliquos de prædictis civibus Arelatis in personis vel rebus suis pedagiare, vel Pascairare, vel aliquid ab eis extorquere occasione Pasquerii, pedagii, vel usatici, quæ recipiuntur vel recipi consueverunt in aquis et riperiis, vel alterius cujuscumque exactionis, etc.Charta ann. 1227. ex min. Chartul. S. Vict. Massil. fol. 150 :
Item quod Pasquerium habent dom. de Castellana in territorio de villa Crota sicut habuit usque nunc.Pancharta S. Stephani de Vallibus apud Xantones Ch. 44 :
Do et concedo quidquid juris habebam vel habere poteram in peticione Pasquerii et prohibitione calfagii.Notitia Eccl. Diniensis pag. 83. ex Charta ann. 1320 :
Bona, proventus.... Præposituræ consistunt.... in Pasqueriis, bannis, pulveragiis, etc.Vide Pascuarium. Statuta MSS. Caroli I. Reg. Siciliæ cap. 163 :
Se les bestes prennent Pasquier, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pascheria, Eadem notione. Charta Othonis Aquitan. Ducis tom. 2. Gall. Christ. inter Instr.
col. 478 : Nihil ab eis exigatur, obtentu cujuslibet consuetudinis, videlicet Pascheriæ, vectigalium, et tributi et talliatæ, seu cujuslibet alterius exactionis.Charta Petri Reg. Aragon. ann. 1212. tom. 10. Spicil. Acher. pag. 178 :
Cum nemoribus, sylvis,...... pratis, pascuis, Pascheriis, cum fontibus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pascherium, Eodem significatu. Charta ann. 1182. in Archivis S. Victoris Massil. :
Liberum facimus Monasterium Monialium S. Cesarii Arelatensis nunc et in perpetuum a Pascherio dando sive in Camargis, vel in Cravi, vel alicubi in terra nostra.Occurrit præterea tom. 3. Gall. Christ. col. 1103.
Pascherium Ovium, in Charta Raimundi Comitis Provinciæ ann. 1179. apud Sammarthanos in Archiepisc.
Aquensibus. Charta ann. 1157. ex
sched. Pr. :
Concedo de pratis per totam terram meam Pascherium ovium suarum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Paschericium, in veteri Notitia apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Bened. Pictav. MSS. pag.
241 : Nullus homo post mortem ipsius Frotselmo passionem vel Paschericium partibus S. Hilarii Nobiliacense..... intendiderat,(f. impenderat.)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pascherium, Jus pascendi animalia in alterius silva. Charta ann. 1201. tom. 2. Gall. Christ.
inter Instr. col. 322 : In eodem quoque loco dedi Deo et B. M. de Faezia et fratribus ibidem manentibus jure perpetuo in foresta mea de Faezia Pascherium scilicet et paduentiam ad omne genus animalium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pascheria, Pascuum, pratum. Charta Ludov. II. Reg. Sicil. : Molendina, piscarias, Pascherias, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pascherium, Eadem notione, in Charta ann. 1133. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 471.
Charta Roberti Comit. Clarom. ann. 1248. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 261 :
Campis et nemoribus, et pascuis seu Pascheriis ;nisi Pascherium hic de glandatione accipias.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pasquerium, Pascuum, in Charta ann. 1263. ex Schedis Præs. .
Vide Lignerare. Charta ann. 1438. ex eisdem Schedis : Est certa pars montis in qua.... dominus.... non debet immittere avere extraneum ad Pasquerium juxta libertatem et franquesiam dicti castri.Charta ann. 1216. tom. 1. Histor. Dalphin. pag. 18 :
De Pasquerio dictum est, quod animalia utriusque castri possunt pascere in territorio alterius castri sine damno et salvo blado alterius castri, ita quod revertantur in suo territorio ; si oves quæ veniunt pro Pasquerio non habent istam commoditatem.
Paschiers, Pascua vocat Consuetudo Marchensis articulo 425 :
Terre herme, qu'on appelle chaumes et Paschiers de bestes.Lit. remiss. ann. 1393. in Reg. 144. Chartoph. reg. ch. 326 :
Comme le suppliant eust affermé de l'abbé de Riom les Paschiers ou pasturages d'Yssac, etc.Aliæ ann. 1460. in Reg. 192. ch. 73 :
Auprès du chemin publique à ung Paschier ou herbage publique.... Paschier ou Pasturaige.Pascage vero art. 362. ejusd. consuet. Marchens. ipsa pastio. Pasquis, in Charta ann. 1497. in Cod. MS. Commerc. pag. 206 :
La troisiéme crovée se nomme la crovée de Lazeralle qui est par dessus le Pasquis qui est jusqu'au chemin dit le chemin des foins. Pasquier,in Litteris Roberti Ducis Burgund. ann. 1282. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 4. pag. 381.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pascayrare, Pascere. Charta ann. 1405. in Tabular. S. Victoris Massil. : Pro Pascayrando vel pasqueria sumendo cum eorum averi grosso vel minuto.
P. , 1766.
Pasquerium, Jus pascendi animalia in pascuis, in Inquisit. ann. 1268. ex sched. Pr. de
Mazaugues : Vendendo etiam herbas sive Pasquerium volentibus pascere animalia.