« »
 
[]« Passagini » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 195b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PASSAGINI
PASSAGINI, Hæretici Valdensium sectarii, quorum passim mentio in Constitutionibus Friderici II. Imp. contra Catharos et Patarenos, in Gregorii II. PP. Epistolis, apud Bonacursum lib. de Vita hæreticorum, cui Pasagii dicuntur pag. 75. et ubi eorum errores recenset, et Waddingum in Annalib. Minorum ann. 1254. n. 16. ann. 1325. num. 18.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Passagivi, pro Passagini, in Bulla Innocentii PP. inter Statuta Vercell. lib. 7. fol. 195. v°. Passagenii, apud Stockman. in Lexico Hær. Quod vitæ sanctimoniam simulabant Passagini sunt appellati, a Gr. ut videtur πᾶς ἅγιος. Hos damnavit Lucius PP. III. ann. 1184. in Conc. Veron. Vide Paronistæ.