« »
 
[]« Passagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 195b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PASSAGIUM
PASSAGIUM, Transitus, iter, et iter institutum, vulgo, Passage. Edictum Philippi VI. Reg. Franc. ann. 1329. tom. 2. Ordinat. pag. 36 :
Custodes portuum et Passagiorum confinium regni nostri sint amoti, quantum ad factum auri et argenti et monetarum.
Ita porro nostri appellabant peregrinationes, atque adeo ipsas Hierosolymitanas et sacras expeditiones. Jacobus de Vitriaco lib. 3. Hist. Orient. initio :
Fecit treugas usque ad magnum Passagium.
Chron. Siciliæ cap. 39. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 29 :
Habebat præparata pro eundo ad Passagium, quod contra Sarracenos facere intendebat.
Statuta Massil. lib. 2. cap. 2. § 46 :
Item, excipimus omnes controversias pecuniarias quas peregrini cruce signati habebunt ad invicem, vel etiam cum civibus, vel aliis personis, occasione Passagii sui, vel eorum quæ ad Passagium pertinuerint.
Adde Lobinell. Hist. Paris. tom. 3. pag. 402. Murator. tom. 12. col. 864. 1036. etc. Sanutus lib. 3. part. 4. cap. 2. de Petro Eremita :
Deinde per illas partes transcurrens, et ad Passagium cunctorum corda succendens, etc.
Testamentum Caroli Pulcri Regis Franc. mense Octobr. ann. 1324 :
Je laisse à la Terre Sainte 50. mille livres à payer et delivrer quant Passage general se fera, et est mon entente que se le Passage se faisoit en mon vivant, de y aler en ma personne. Passagio d'oltre mare,
[] apud Joannem Villaneum lib. 7. cap. 37.
Passahgium et Passatgium ultramarinum generale Terræ sanctæ
, in Testam. Petri Beraldi episc. Agath. ann. 1351. Duplex autem erat passagium, vernale alterum, alterum æstivale.
Passagium Vernale dicitur illud potissimum tempus quo maria aperiuntur, ut loquitur Vegetius lib. 5. cap. 9. vere nempe, unde
Passagium Vernale
Oliverio Scholastico pag. 1188. et Jacobo de Vitriaco lib. 3. pag. 1138. Transitus Vernalis, Tyrio lib. 17. cap. 8. nuncupatur : Passagium Paschæ dicitur, in Charta ann. 1233. in Tabul. Commendariæ Arelat. circa mensem Martium, ex quo Passagium Martii vocant Matthæus Paris ann. 1244. Acta Innocentii III. Clemens IV. PP. in Epist. ann. 1266. apud Marten. tom. 2. Anecd. col. 336. Vita S. Hildegundis dictæ Joseph, num. 5. Rigordus ann. 1190. etc. Adde Odoric. Rainaldum ann. 1266. num. 43.
Passagium Æstivale, Illud est quod mense Junio aut Julio peragebatur, vulgo Passagium S. Joannis Baptistæ dictum in Epistola S. Ludovici de captione sua, et in Epist. Gregorii IX. PP. apud Rainaldum ann. 1328. n. 11. Quod mense Augusto etiam interdum fieret, dictum Passagium Augusti, in Charta ann. 1233. superius laudata. Quando vero aperiantur, et quando claudantur maria, vide quæ notant Casaubonus ad Theophrasti Characteres, Meursius ad Constantin. de Adm. Imp. Jacobus Gothofredus ad l. 3. Cod. Th. de Naufrag. (13, 9.) etc. Adde Notas ad Villhard. num. 39.
P. Carpentier, 1766.
Passagium Messis, idem quod Æstivale vel Augusti. Chron. Claustro-Neoburg. ad ann. 1227. apud Pez. tom. 1. Script. Austr. col. 453 :
Lancravius Turingiæ in Passagio messis cum multis Crucesignatis obiit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Passatgium, in Testam. Bertrandi de Turre ann. 1328. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 799 :
Lego primo generali Passatgio ultramarino quinquaginta libras semel in pecunia solvendas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Passagium, Semita, callis, Gall. Sentier. Charta ann. 1501. ex Schedis Præs. de Mazaugues :
Confrontatur cum... hermassio Joannis Venelli Passagio in medio. Passeau,
eadem notione, in Consuetud. Leodic. cap. 9. art. 15.
Passagium, Tributum quod a transeuntibus exigitur, Droit de passage. Leges Henrici I. Regis Angliæ cap. 2 :
Sint quieti et liberi... de theolonio, Passagio, et lestagio. Plateatica, Passagia, etc.
in Constit. Neap. l. 1. tit. 59. § 2. S. Bernardus Epist. 119 :
Passagium transeuntibus, et si quod est juris vestri debitum, mercantibus libenter dimisistis.
Placitum in Itin. apud Cestriam ann. 14. Henrici VII. Regis Angl. :
Per Passagium clamat esse quietum de omnibus Passagiis in Comitatibus Cestriæ et Flint pro omnibus carectis, cariagiis, equis, servientibus et summagiis suis oneratis.
Tabular. Veteris-villæ :
Gauffridus Giron dedit abbatiæ Veteris-villæ libertatem et quietanciam in coustumis et Passagiis per totam terram suam.
Adde Ordericum Vital. lib. 5. pag. 579. 596. Statutum 2. Westmonasteriense cap. 29. Concilium Herbipolense ann. 1287. can. 40. Saltzburgense ann. 1420. cap. 27. Monast. Anglic. tom. 1. pag. 310. Sammarthanos in Archiepisc. Turon. pag. 771. etc. Ita etiam passaggio usurpant Itali. Joan. Villaneus lib. 9. cap. 173 :
Levarono [] un Passaggio, che il detto Conte vi faceva ricogliere.
P. Carpentier, 1766.
Passenage, eodem sensu, in Charta Margar. comit. Fland. ann. 1274. ex Chartul. 1. Fland. in Cam. Comput. Insul. ch. 264 :
Nous avons donnei à loial cense... no tonliu dou mairien et no Passenage.
P. Carpentier, 1766.
Passagium, Tributum, quod pro transvectione de ripa ad ripam alteram, vel pro navibus in portubus consistentibus exsolvitur. Chartul. Floriac. fol. 164. r° :
Religiosi viri prior et monachi acquisiverunt.... a Petro Bienvenue viginti solidos Turonenses annuos et percipiendos super portum seu Passagium S. Benedicti.
Charta ann. 1327. in Reg. 64. Chartoph. reg. ch. 492 :
Item Poncius Parelli pro Passagio seu portu cujusdam molendini, unam eminam ordei. Le port, c'est assavoir le Passaige de la Saone,
in alia ann. 1325. ex Reg. 93. ch. 43.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Passagium, Naulum. Charta ann. 1257. ex Schedis Præs. de Mazaugues :
Dominus Episcopus possit... ad sui voluntatem recipere naulum sive Passagium, et reditum dictarum navium et aquæ etiam specialiter pedagium.
P. Carpentier, 1766.
Passagium, Jus transitus, seu eundi et redeundi, Gall. Droit de passage. Terrear. Apchon. :
Cum eorum juribus, servitutibus, Passagiis, aysinis, appendentiis et dependentiis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Passagium, Transactio, pactio. Libert. Rupellæ ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 572. art. 2 :
Concedimus eis per præsentes,... quod ipsi et successores sui nunquam in aliud demanum (domanium) transferantur... per matrimonium, cambium, Passagium, aliegnacionem, etc.
Vide Passare 3.
P. Carpentier, 1766.
Passagium, in Ordine S. Joan. Hierosol. appellatur Jus admissionis, Gall. Passage. Stat. ejusd. Ord. ann. 1584. tom. 2. Cod. Ital. diplom. col. 1774 :
Statuimus quod quicumque ordinem nostrum deinceps profiteri volet : si in gradum militum recipi cupiat, solvet pro suo trajectu, quod Passagium dicimus, communi nostro ærario,..... antequam ad professionem admittatur, scuta auri in auro ducenta.
Passagiarius, Portitor, publicanus, Italis Passaggiere, nostris Passager, in Constit. Sicul. lib. 1. tit. 76 :
Gabelloti, forestarii, platearii, portonarii seu Passagerii, etc.
Est etiam
Passiagiarius, Navita, qui de ripa in ripam alteram transeuntes navicula transmittit. Willel. Thornus ann. 1287 :
Si Monachus vel aliquis de familia Abbatis ad dictum portum ex quacunque parte fluminis veniens batellum dicti Passiagiarii ibi præsentem invenerit, et Passiagiarius vel sui noluerint ipsum vel tardaverint transducere, seu transire, etc.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Passageur, eodem sensu. Charta ann. 1362. ex Chartul. 23. Corb. :
Porront aller, passer et repasser par ledit bac, à pié, à queval, à car, à carrette, à wit et à carques paisiblement et franquement, sans paier au Passageur dudit bac.
Aliæ ann. 1460. ex Chartul. Latiniac. fol. 75 :
Promettent à nous, nos commis et Passageurs pour nous qu'ils puissent mettre et ficher sur la terre et seigneurie desdits religieux... pieux ou fiches pour lyer et rettenir lesdits bac, barge ou basteaulx.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Passagerius Portus, Ripa, ni fallor, in quam transeuntes deponit navita. Charta ann. 1301. in Tabular. Floriac. :
Item duas partes medietatis reddituum... [] quam habemus... in portu et ratione portus Passagerii de Regula.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Passagerius, Idem qui Passiagiarius. Computus ab ann. 1333. ad ann. 1336. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 280 :
Item, apud Novas Passageriis aquæ pro duabus navibus, flor. 11.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Passagium, Canalis. Charta ann. 1164. apud Kennet. in Antiquit. Ambrosd. pag. 120 :
Dedi itaque et concessi... omnes percapturas quas fratres inceperunt versus me in faciendo Passagium suum, et in... aquæ et in fossis et in ponte et in omnibus rebus ubicumque præsumpserit quiete clamavi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Passagium, perperam pro Pasnagium, tom. 4. Hist. Harcur. pag. 1347 :
Noverint universi præsentes et futuri, quod... Passagium etiam porcorum suorum quietum est in foresta mea.
Rectius in sequentibus Pasnagium legitur. Vide Pastio.