« 2 pastillus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 201b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PASTILLUS2
2. PASTILLUS. Celsus lib. 5. cap. 17 :
Malagmata atque emplastra Pastillique, quos τροχίσϰους Græci vocant, cum plurima eadem habeant, differunt eo quod malagmata maxime ex floribus, eorumque surculis : emplastra Pastillique magis ex quibusdam metallicis fiunt.... Inter emplastrum autem et Pastillum hoc interest, quod emplastrum utique liquati aliquid accipit ; in Pastillo tantum arida medicamenta aliquo humore junguntur.Hinc
Pastillus, et Pastellus appellatus Panificium carne aut alio edulio fartum, nostris
Pasté, quod in modum medicorum pastilli compositum et fartum sit. Bulla
Honorii III. apud Margarinum :
Tenentur præstare.... unam gallinam et 2. panes, et unum Pastillum, vel loco pastilli unam gallinam.Transactio inter Abbatem et Monachos Crassenses ann. 1351 :
Tenetur dare dictus.... Abbas pro flanzonibus, artecreis sive Pastillis faciendis pastam necessariam de frumento.Vita S. Ulrici Eremitæ n. 26 :
Duos pueros cum panibus, Pastellis et duobus vasis vini....... misit.Monasticum Angl. tom. 2. pag. 935 :
Habebunt etiam annuatim duas summas frumenti pro Pastellis, cum voluerint, faciendis.Occurrit præterea apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1248. et tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 26.
P. , 1766.
◊ Consule D. le
Vert in Dissert. de Missa et Communione pag. 138.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pastilli de Lotaringia, in Ordinat. Humberti II. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 313 : Item, volumus quod serviatur nobis in dicta die Veneris de uno intromeysio, videlicet de Pastillis de Lotaringia cum aliquibus aliis frixuris.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pastillare, in Medicina Salernit. pag. 152 : Cæterum pro caponum et gallinarum pinguium Pastillatarum condimento, præter exiguam specierum dulcium copiam nihil penitus adhibendum est, idque in fine tantum, per æstatem quidem cum omphacio, per hyemem vero cum optimo vino.
Pastillescere, in Pastillum evadere. Cariopontus lib. 3. Passion. cap. 24 :
Et simul omnia mixta tamdiu malaxa, donec Pastillescant.
Pastellio, Pastillus. Alexander Iatrosophista lib. 1. Passionum :
Galbanum et sapa quæ tundes simul, et facies Pastelliones, qui possint in foramen dentis intrare.
Pastillarius, Pastillorum confector, apud S. Augustinum lib. 2. de Moribus Manichæor. cap. 15.
Ordinatio Hospitii S. Ludovici Regis ann. 1261 :
Joannes Pastillarius....... habebit autem pretium pastillorum, tartarum, et flatonum, sicut solet.Occurrit præterea in Statutis Collegii S. Bernardi ann. 1493. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 176.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pasticerius, Eadem notione. Edictum Philippi VI. Franc. Reg. ann. 1329. tom. 2. Ordinat. pag.
33 : Quod Pasticerii dictæ villæ Andegaviæ, et singuli eorum jurare teneantur, quod ipsi facient fieri, et facient bonos et legitimos pastillos, et pasta, carnibus, et pretio legitimis.Obituarium S. Gerardi in Lemovic. fol. 31 :
Quæ summa prædicta fuit data in custodiam Joanni Mourelli Pasticerio.Occurrit etiam in Charta ann. 1358. ex Reg. Johan. Comit. Pictav. fol. 77. v°. in Camera Comput. Paris. asservato.
Pistores dulciarii seu Pasticerii simplices, in Aresto Parlam. Paris. ann. 1508. ex Lib. griseo Castelleti Paris. fol. 76.