« »
 
[]« 2 pastinare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 201c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PASTINARE2
2. PASTINARE, Columellæ, est agrum fodere. Vetus Charta apud Ughellum tom. 5. Ital. sacræ pag. 1538 :
De terra ad pastinandum, etc.
Chart. Longob. ann. 765. apud Brunett. in Cod. Diplom. Tusc. tom. 1. pag. 584 :
De quartam pars est terrula, quod dedit Florino ad Pastinare.
Vide Pastina.
P. Carpentier, 1766.
Glossæ Bibl. MSS. ex Bibl. reg. : Pastinare, colere, plantare, fodere, firmare ; et proprie pertinet ad vineas plantandas : unde hoc Pastinatum, id est, vinea novella. Item, Pastinatum, sicut ait Isidorus in fine Ethymologicarum, vocatur agricolæ ferramentum bifurcum, quo semina panguntur, id est, plantantur. Quidam dicunt Pastinare, idem quod Paxillare. Vide Pastenare.