« Pastio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 202a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PASTIO
PASTIO, Pastionaticum, Census vel tributum pro glandatione, et jure pascendi
porcos in silva domini. Panage, in Consuetud. Norman. art. 30. et Andegavensi art.
497. Pasnage, in Pictavensi art. 159. et Britannica art. 255. Dicitur etiam Pastio ipse glandarius herbariusque
porcorum pastus ; usurpatur præterea pro ipso tempore quo porci ad nemora mittuntur
glandationis causa, Gall. Paisson, vel Glandée. Edictum
Chlotarii II. Regis cap. 23. in Concilio Parisiensi V. :
Et quando Pastio non fuerit, unde porci non debeant saginari, cellarinsis in publico non exigatur.Capitul. Caroli M. de villis cap. 25 :
De Pastione autem Kal. Septemb. indicare faciant, si fuerit an non.Capitul. Caroli Cal. tit. 27. § 14 :
Custodiant silvas, unde habeant Pastiones.Codex MS. Irminonis Abb. Sangerman. fol. 27. v° :
Rodoardus lidus.... solvit in Pastione de vino mod. iii.Vide Pascio. Concil. Trevir. ann. 1152. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 72 :
Advocati vero in potestatibus avenam non accipient, nisi Pastione cum fidelitate renunciata.Charta Caroli Regis Franc. ann. 921. pro Abbatia Maricolensi :
Ut de porcis fratrum ibi saginatis nemo Pastionaticum expetat. Consuetudo Pastionis, et de Pastione,in Chron. Besuensi pag. 601. Mox :
Ita ut homines illorum nostræ partis Pastionaticum ipsis monachis solvant.Et pag. 700 :
Donavi Monachis Besuensibus ut porcos suos indominicales in nemora mea ubicumque habuero mittant, et sine Pastionatico per omnia libere currant.Adde pag. 660. Acta Episcop. Cenoman. pag. 266. Vitam Aldrici Episc. Cenoman. pag. 31. etc. Pastio usuraria, pro usuaria, in Charta ann. 1362. ex Regest. 93. Chartophyl. Regii n. 44.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pastinacum, Eodem significatu. Tabul. Dunense Ch. 61 : Concessit nobis..... per universas forestes suas pastionem ad omnes porcos monachi præpositi obedientiæ ejusdem...... sine ullo Pastinaco.
Pastinaticum, Eadem notione. Historia Episcopor. Autisiod. cap. 49 :
Præcepitque ut in silvis S. Stephani de porcis illorum nunquam acciperetur Pastinaticum.Charta Mauricii Episcopi Paris. in Tabulario S. Maglorii :
Et insuper prior habeat decimationem totius Pastinatici porcorum.Occurrit ibi non semel. Alia Radulphi Bulgiacens. apud Juretum in Notis ad Epist. 172. Ivonis Carnot. :
Quod si glandibus et pascuis porcorum boscus ..... abundaverit ; omnes porci monachorum..... liberum habeant transitum per eandem silvam sine ulla Pastinatici exactione.
Pasnaticum, Idem quod Pastio, ex Gallico Pasnage. Charta Rotberti Reg. pro Miciacensi Monast. ann. 1022. tom. 4. Annal.
Bened. pag. 707. col. 2 :
Per totam silvam quæ adjacet Fontanellæ..... omni tempore glandis porcos ducentos absque ullo Pasnatico vel aliquo servitio habere sibi liceat.Charta Fulcherii de Turre ann. 1079. in Tabulario Vindocinensi Ch. 232 :
Do... et pastionem ad eorum omnes porcos dominicos, sine Pasnatico.Charta Gaufredi Comitis Andegav. pro S. Nicolai Monasterio :
Dimidium Pasnaticum, quod in foresta nunc habere dignoscor : ita ut et mei porci dominici, si ibidem impinguabuntur, similiter et monachorum illorum proprii et mei, ab illis in perpetuum a Pasnatico immunes sint.Notitia de fundatione Abbatiæ Theoloci in diœcesi Lingonensi ann. 1130 :
In omnibus etiam suis nemoribus ipsorum porcis recursum, et omnimodos fructus ad eorum pabulum ; absque eo pretio, quod vulgo Pasnaticum dicitur.Occurrit præterea in Charta Ludovici VII. ann. 1159. pro Ecclesia SS. Bartholomæi et Maglorii.
Pasnagium, et Pannagium, simili pariter significatu. Vita S. Waningi Confessor. :
Si per totum Ducatum tuum consuetudinem, quæ vulgariter Pasnagium dicitur, Domino donaveris.Ordericus Vitalis lib. 5 :
Annuit etiam quidquid ad Garlemvillam habebat, terram scilicet ac Pasnagium. Ita ut primum Pasnagium famulorum non daretur, secundum vero vel tertium daretur, monachorum autem nullum daretur.Charta Rogerii Comitis Scrobesburiensis apud eumdem :
Et in omnibus nemoribus meis Pasnagium de monachorum porcis in perpetuum indulgeo.Alia apud eumdem pag. 582 :
Porci quoque monachorum nullatenus Pasnagium in meo nemore dabunt.Charta Roberti Comit. Leicestr. ann. 1195. tom. 2. Histor. Harcur. pag. 125 :
Quia debent habere pasturam animalibus suis et porcis per totam forestam et porcos suos quietos de Pasnagio.Tabular. B. Magdalenæ Castridun. :
Gaufridus de Brullon..... donat et concedit..... Pasnagium porcis et plenarium usagium in nemore de Faio.Leges Forestarum Scoticarum cap. 7 :
Si copia glandis in foresta domini Regis contigerit, forestarius debet citare tam burgenses, quam rure manentes, ut porcos suos adducant, ut dominus Rex ab eis Pannagium habeat. Iste autem est modus Pannagii : videlicet de qualibet cindra, id est de decem porcis, Rex habebit meliorem porcum, et forestarius unum hogastrum, etc.Charta fundationis Abbatiæ S. Trinitatis Exaquensis in diœcesi Constantiensi :
Rectam decimationem, et decimam de nutrimentis, et de totis exitibus illorum nutrimentorum quæ in eadem silva et in parco erunt facta : et si in parco mittentur porci deforis causa pastionis, tunc habeant monachi ibi a festivitate S. Martini usque ad Quadragesimam centum porcos sine Pasnagio. Pannagia silvarum,in Provinciali Ecclesiæ Cantuar. lib. 3. tit. 16. Adde Vitas Abbatum S. Albani pag. 48. Libertates de Foresta Joannis Regis Angl. Capitula placitorum Coronæ Regis Richardi I. apud Rogerum Hoveden. pag. 784. etc. Miræum Diplomat. Belgic. tom. 1. pag. 299. Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 982. tom. 1. Anecdot. col. 647. et 649. Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 86. et alibi. Plain pennaige, demy pennaige, in Computo Domanii Boloniæ ann. 1478 :
Plains Pennaiges de chevaux, de jumens, poutrains, vaches, veaux, et pourceaux allans à ladite forest de Cressi, etc. Demy Pennaiges de chevaux, etc. allans en ladite forest depuis la my May jusques au jour de S. Andrieu ensuivant.In Computo Domanii Stapularum fol. 39. 40 :
Recepte des Pennaiges de vaches et veaux allans en la forest d'Hardelo pour 5. sols la vache, 2. sols six deniers le veau, quant il sont à plain Penaige à paier au jour de saint Andrieu.Infra :
Recepte des Pennaiges de pourceaux qui ont esté mis à Pennaige en la forest de Hardelo à 2. sols le porc, et 2. deniers le petit, pour paier au jour de S. Andrieu.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panagium, Idem quod Pastio. Charta Guillelmi Goet domini de Gien :
Concessi etiam eidem domo pasturagium pecoribus absque Panagio.Occurrit præterea in Litt. Johannis Reg. Franc. ann. 1360. tom. 3. Ordinat. pag. 431.
P. , 1766.
◊ Panaige, eodem sensu,
in Lit. ann. 1293. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 514. art. 4. Panage, pro
quovis tributo, in Lit. ann. 1343. ibid. pag. 318 : Paier coustumes, trespas, Panages et plusieurs choses, dont mention est faicte ès lettres dessus dictes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parnagium, Eadem notione. Charta Roberti Comit. Cestriæ apud Stephanot. tom. 13. Fragm.
Hist. MSS. pag. 115 : Habeant omnia asiamenta sua in bosco meo de Mensingues ad ædificia sua et ad alia usagia sua et Parnagium eorum.Chartular. S. Vincentii Cenoman. fol. 17 :
Asserebant etiam abbas et monachi prænotati quod in prædicta foresta...... decimam Parnagii habere debent. Parnage,in Consuetud. Andegavensi artic. 497.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pasnachium, Eodem intellectu, in Charta Alani Comit. Britan. ex Tabul. Major. Monast. :
De suis villanorumque suorum porcis Pasnachium sibi tantummodo vindicantes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Passnagium. Bulla Nicolai IV. PP. ann. 1289. ex Cod. MS. Sangerm. : Ex venditione Passnagii seu herbagii, vel alterius consimilis proventus, eorumdem nemorum et silvarum ; et si non vendantur hujusmodi Passnagia, herbagia et similia, non solvetur decima.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pascalium, Eodem sensu. Charta ann. 1124. tom. 1. Gall. Christ. inter Instr. pag. 14. col.
1 : In toto ipso nemore quidquid opus fuerit monachis ibidem Deo servientibus, ad animalium suorum pascua, sine servitio et sine Pascalio.
Pasnagerii Forestarum, in Regesto Parlamenti B. fol. 78. qui jus pasnagii habent in forestis.
Pannagium interdum pro ipsa glandatione animalium sumitur. Monasticum Angl. tom. 1. pag.
116 :
Concessit autem ut porci Prioris cum suis in pessum communiter eant, et Pannagium edant.
Panagator, qui Panagium exigit ac recipit pro domino silvæ. Charta Henrici II. Regis
Angliæ, in Regesto Normannico signato P. ex Camera Comput. Paris. :
Sciatis me confirmasse Baldrico filio Gilleberti servienti meo totas esentias suas et ministeria sua cum liberationibus quæ ministeriis et sergentiis pertinent, et hæredibus suis, videlicet custodiam gaiolæ nostræ Rotomag. et portæ castelli mei ; et pro ipsa custodia habet unoquoque die duos solidos usualis monetæ..... et prædictus Baldricus et regardator et Panagator mearum forestarum habens tantum in donis et liberationibus reguardi et Panagii, quantum unus ex magistris reguardatoribus et Panagatoribus meis per totam Normanniam, et custorum meorum ad justitiam Gladii mei pertinentium, et custos meretricium venalium in lupanar(sic)de Roth. et Marescallus meus quamdiu moror Rothom. habens unaquaque die pro ordinationis meæ Roth. deliberatione 6. panes, et 6. fercula coquinæ, et unum sextarium vini, et habet anno quoque unum scutum et redditu scutorum meorum Roth. per manus Turresiis(sic)mei, etc.
Panagium, et Pannagium, pro quovis tributo. Primum Regestum Parlamenti Parisiensis
inter Aresta ann. 1271. fol. 187 :
Ipsi satagebant levare Panagium de quadrigis et vecturis deferentibus bladum, vinum, etc.Regestum B. fol. 32. inter Aresta ann. 1276 :
Responsum fuit civibus Rothomag. quod Panagium apud Clailloel non levaretur post proximum Pascha.Charta Joannis Reg. Angl. tom. 1. Monast. Anglic. pag. 310 :
Soluta et quieta de... festagio, et stallagio, et cariagio, et Pannagio, et de omnibus occasionibus quæ ad nos pertinent.Alia Philippi Reg. Franc. ann. 1314. in Hist. Episcopor. Cadurcens. n. 191 :
Ac dispensatione Panagii, quod pro ejusmodi opere faciendo hominibus ejusdem civitatis concessimus.Alia ejusdem Regis ann. 1307. pro Archiep. Lugdun. :
Nos... domum, fortalitium vel castrum acquirere vel construere,... feodum, retrofeodum, scorietatem vel Panagium, seu alias quascumque res immobiles... acquirere... poterimus.Alia ann. 1254. in Regesto Andegav. :
In Pannagio ovium habet B. Martinus dimidium, et Comes dimidium.Ridicule porro Santyonius Pannagium dictum scripsit, quod sit Panis porcorum.