« Pastorium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 205a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PASTORIUM
PASTORIUM, Pastoria. Lex Bajwar. tit. 2. cap. 6. § 1 :
Si quis in exercitu aliquid furaverit, Pastorium, capistrum, frenum, feltrum, etc.Lex Long. lib. 1. tit. 25. § 35. Roth. 302. 303. :
Si quis capistrum de capite caballi tulerit, componat sol. 6. Si quis Pastoriam de caballo alieno tulerit, comp. sol. 6.Ubi editio Heroldi habet Pastorium, pag. 193. Occurrit Pastorium, in Gloss. Isidori, in quo esse dicitur
Alviale templi vel safurium, ubi legendum,
Pastoforium, atriale templi, vel * safurium. Alias safarium. Vide Pastophorium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Idem videtur
Pastorium quod Italis Pastoia etiamnum dicitur, Pedica nempe seu compedes
quibus equi, ne aberrent in pascuis, impediuntur : nostris Entraves, Normannis
inferioribus, aliisque Patures, a parte pedum equi, vulgo Paturon, qua
innectitur pastorium. Vide Pasturale 1. et Pedica
1.