« »
 
[]« Paullinæ litteræ » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 224c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PAULLINAE
PAULLINÆ Litteræ dici videntur eæ quibus excommunicatio pronuntiatur ; forte quod verbis Apostoli Pauli, Anathema, Maran Atha, in iis uterentur. Synodus Valentina ann. 1584. tom. 4. Concil. Hispan. pag. 286 :
Quia tamen aliquando ad perlegendas in pulpito diebus festis privatarum personarum literas, quales sunt monitoriæ, et illæ quibus excommunicatio infertur et quæ dicuntur Paullinæ non parum laboris insumendum est ; statuimus, Synodo approbante, ut in posterum... pro Paullina una et aliis quæ minime breviores fuerint, solidum unum accipere possint.