« »
 
[]« Pecha » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 234b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PECHA
PECHA, Emenda, præstatio, impensa, tributum quodvis, Hispan. Pecha vel Pecho. Charta Petri Reg. Aragon. apud Rymer. tom. 2. pag. 210 :
Arrarum nomine damus et assignamus loca inferius notata... cum omnibus villis, aldeis, Pechis, moneticis, etc.
Statuta Auscior. art. 11 :
Item pronuntiaverunt quod de omnibus Pechis, messegueriis domini predicti, scilicet Comes et Archiepiscopus tertiam partem habeant quilibet pro regione sue jurisdictionis... Ad expensas autem quas ratione Pecharum fieri contigerit, domini teneantur contribuere secundum partem quam de dictis Pechis recipiunt, et præstare auxilium dictis Consulibus et Universitati contra rebelles in solvendis Pecis commissis.
Vide Pecta.
P. Carpentier, 1766.
Libert. Petræ assis. ann. 1341. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 647 :
Emolumentum Pecharum sive pœnarum, taliarum ad ipsos consules et utilitatem universitatis dictæ villæ applicentur.
Vide supra Pecca.