« Pectinarium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 237a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PECTINARIUM
PECTINARIUM, Theca pectinis, Etuy de peigne : nisi sit quod vulgo peignoir
appellamus, linteum quod collo aptamus, cum capillos pectimus. Liber Ordinis S. Victoris
Parisiensis MS. cap. 18 :
Cinctoria et corrigias femoralium, et vaginas, et Pectines, et Pectinaria, et cætera hujusmodi, cum opus fuerit, fratribus Vestiarius ministrare debet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Haud
improbabili conjectura Pectinarium ibi interpretari licet linteum illud quo ea
corporis pars quæ Pecten dicitur, cooperitur. Vide mox Pectinium. Pro theca
pectinis occurrit in Revelatione ann. 1180. apud Marten. tom. 1. Anecd. col.
605 : Ita ut etiam illo vivente ejus dentem in Pectinario pro reliquiis portaret.Ita et
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pectenarium, in Statutis Ord. Grandimont. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1234 :
Pecten quoque nunquam sit eburneus, sed tantum corneus. Pectenarium etiam et aculerium.... sint parvi pretii.
Pectinium, Eadem, ni fallor, notione usurpavit Sigebertus in Chronico :
Rejicientes a se quidquid regulæ refragabatur, foricas videlicet et pelliceas, estamina, caputia quoque et femoralia, Pectinia, et coopertoria.Ut supra Pectinarium ex Libro Ord. S. Victoris, ita et hic Pectinium idem esse videtur quod et Capucini vocant Mutande.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pectinarius Lanarius, in veteri Inscriptione, Qui lanas pectit.Pectinator, Pectinum confector, in Miracul. S. Stanislai Canon. Reg. Pectinarius apud Plautum.