« »
 
[]« Peculium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 238b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PECULIUM
PECULIUM, Bona quæ sunt extra dotem Galli appellarunt, quæ Græci παράφερνα. Ulpianus l. Si ego, § Cæterum, D. de Jure dot. (23, 3. fr. 9. § 3.) :
Cæterum si res dentur, in ea quæ Græci παράφερνα dicunt, quæque Galli Peculium appellant.
Pecularium, Eadem videtur sumi notione in Tabulario Castri Melliandi in Biturigibus Ch. 56 :
Recognovit præmissa dedisse eisdem conjugibus, in matrimonio et Peculiario ipsius Isabellis.
Peculium, Pecudes, Peculium utriusque sexus, in Charta donat. Leotheriæ [] tom. 2. sæculi 3. SS. Ord. S. Benedicti pag. 615. Codex Carolinus Epist. 74 :
Arripiens ex ea inliciter plura Peculia, quæ illi minime pertinent abstollenda.
Charta Aystulfi Regis Longob. ann. 753. apud Ughellum tom. 2. pag. 107 :
Si in ipsis silvis aliquid roncare fecerit, aut si Peculia pabulaverit.
Paulus Warnefridus lib. 2. de Gestis Longob. cap. 3 :
Peculia sola remanebant in pascuis, nullo astante pastore.
Lex Bajwar. tit. 9. § 2 :
Nisi forte vitium invenerit quod ille venditor celavit, hoc est, in mancipio, aut in caballo, aut in qualicumque Peculio, id est aut cœcum, aut herniosum, aut caducum, aut leprosum.
Leges Rotharis cap. 238 :
Servus massarius licentiam habeat de Peculio suo, id est bovem, vaccam, caballum similiter et de minutis Peculiis in socio dare.
Statuta antiqua Monast. Corbeiens. tom. 4. Spicil. Acher. pag. 20 :
Similiter quidquid in diversis laborationibus quolibet modo acquiritur, vel in variis Peculium generibus enutritur.
Eberhardi comit. Alsat. donatio facta Murbacensi cœnobio, ann. 731. in Alsat. diplom. num. 12. tom. 1. pag. 14 :
Cum omni supraposito, domibus, mancipiis, acolabus, Peculiis utriusque sexu, terris, silvis, pratis, etc.
Vide Leg. Longob. lib. 1. tit. 23. § 1. Roth. 348. et confer infra Pecunia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Peculies, in Charta Pipini Regis pro Monast. Prumiensi :
Una cum terris..... movilibus et amovilibus, pecunies, Peculies, utriusque sexus gregis cum pastoribus, etc.
Peculiare, Idem quod Peculium, apud Latinos : quidquid scilicet servus domini permissu possidet. Lex Wisigoth. lib. 10. tit. 1. § 18 :
Omnis res quæ mobilis immobilisque consistit, cujuscunque fuerit generis, sive formæ, an peculii, an Peculiaris nomen habuerit, unius intelligentiæ vim evidentiamque obtineat.
Testamentum S. Irminæ ann. 698. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 10 :
Similiter dono ad jam dicta loca Sanctorum vineæ pedeturam unam in monte Viennensi cum vinitore nostro Alitfrido cum omni Peculiari suo.
Ibid. col. 13. ex Charta Hedeni Ducis pro S. Willibrordo :
Et in castello Mulenberge donamus tibi tres casatas cum mancipiis, una cum omni Peculiari eorum.
Præceptum Barnoini Archiep. Viennensis ann. 881 :
Et unum servientem de ipso beneficio nomine Deodatum, cum omni suo Peculiari, et filio.
Vetus Charta apud Sanjulianum in Matiscone pag. 275 :
Mancipiis desuper manentibus, cum Peculiariis eorum, etc.
Alia apud Vadianum pag. 50 :
Cum servis, ancillis, Peculiaribus, tum domibus, ædificiis, et mancipiis domesticis, etc.
Alia pag. 74. de servo manumisso :
Suumque Peculiare quod habet, aut quod adhuc adquiri poterit, faciat.
Hincmarus in opusculo LV. Capitulorum cap. 43 :
Et res et mancipia in regno senioris nostri non habeat, per quæ illum constringere ad reddendum rationem valerem, et per beneficium, vel per Peculiare noluit sustinere distringi, et excommunicavi illum a mea parochia.
Ubi cum beneficium distinguatur a peculiari, videtur peculiare sumi pro proprio : nisi mancipia ipsa intelligantur. Charta Arnulfi Regis ann. 892. apud Meurissium pag. 295 :
Prout eis more Ecclesiastico placuerit ad sui Peculiaris utilitatem universa disponere vel ordinare, etc.
Vide Marculfum lib. 2. form. 32. Columbum in Episcopis Vivariensibus lib. 1. num. 23. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Peculiaris, Eadem notione, in Testamento [] Dadilæ ann. 813. inter Instr. tom. 1. Hist. Occitan. col. 38 :
Omne pecus et Peculiarem illorum mobilem vel immobilem, quidquid tempore meo conquisierint, aut in antea, Deo propitio, acquirere potuerint, etc.
Peculiare, Propriis usibus adhibere, applicare. Ordericus Vitalis lib. 9 :
Ecclesias suis usibus illicitis Peculiaverant, ac indecenter contaminaverant.
Infra
Domos..... suis necessitatibus Peculiatas reservaverunt.
Peculiaritas, Peculium. Bovo Abbas Sithiensis de Invent. S. Bertini cap. 2 :
Nec minus omnis Peculiaritatis reculas in medium proferri, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Peculiaritas, Peculium, bona quæ sunt extra dotem. Charta Ademari Vicecom. ann. 931. apud Baluz. Hist. Tutel. col. 334 :
Ego Ademarus vicecomes dimitto domnæ Gauzlæ uxori meæ causas Peculiaritatis, scilicet villam meam quæ vocatur Collia.
Idem quod Proprietas. Donat. Arnolph. Imper. Monast. S. Maximin. Trevir. ann. 893. in Guden. Cod. dipl. tom. 1. pag. 3 :
Hec loca illis ad suam Peculiaritatem perpetualiter habenda... concedimus.
Peculiaritas, Peculium monachi. Willelmus Malmesbur. lib. 1. de Gest. Pontif. de Anselmo postea Cantuariensi Archiepiscopo :
Peculiaritatis vitium cum in se voluntate, tum in aliis prædicatione extirpabat, id esse solum dictitans, quod diabolum e cœlo, hominem e Paradiso eliminaverat.
Vide Proprietarii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Peculiaritas, Familiaritas, consuetudo, usus. Concilium Hispal. II. inter Hispan. tom. 2. pag. 465 :
Ea tamen circa monachos disciplinæ cautela servata, ut remoti ab earum Peculiaritate, neque usque ad vestibulum habeant accedendi familiare permissum.
S. Ildephonsus in Addit. ad lib. S. Isidori de Viris illust. Eccl. ibid. tom. 3. pag. 79 :
Remota clientum sæculique pompa decoris, monachorum Peculiaritatibus inhærebat
Helladius Toletan. Episc.