« »
 
[]« Pecunia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 239a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PECUNIA
PECUNIA, Æreus nummus. Lampridius in Alexandro Severo :
Scenicis nunquam aurum, nunquam argentum, vix Pecuniam donavit.
Vide Salmasium.
Pecunia, Pecudes, Grex. Lex Alamann. tit. 74 :
Quidquid ibi toltum fuerit, mancipium, Pecuniam, omnia tripliciter restituat.
Leges Edw. Confess. cap. 28 :
Si quis adduxerit animal in villam, vel apportaverit Pecuniam, et dixerit se invenisse, etc.
S. Adalardus in Statutis Abbatiæ Corbeiensis lib. 1. cap. 8 :
Boves et reliquam Pecuniam habeat, cum quibus laborare possit ; unde et ipse et omnis familia ejus possit vivere.
Epistola Synodalis Concilii Duziacensis I :
Annonam, vinum, et generis diversi ac sexus Pecuniam....... abstulit.
Ubi vir doctus pecuniam, prout apud Latinos vulgo sumitur, hic accipi ratus, nescio quid de sexu auri et argenti commentatur. Pecunia diversi generis, in Vita Aldrici Episcop. Cenoman. pag. 83. Vide Theodorum Studitam in Vita S. Platonis n. 23. et ibi virum doctissimum Danielem Papebrochium. Charta ann. 1082. apud Sammarthanos in Episc. Abrincensib. :
Dederunt etiam decimam totius suæ pecuniæ quæ decimatur, ovium, vaccarum, equarum, etc.
Notitia pro Ecclesia S. Martini in Nemore in Tabul. Fiscanensi fol. 9 :
Divisit fratribus eodem in loco Deo [] servientibus pascua suæ pecuniæ, scilicet 6. vaccas cum vitulis 2. annorum, et suis dominicis bobus, etc.
Charta Arnulfi Lexoviensis Episc. in Tabul. S. Egidii Pontis Audomari :
Dedit..... communem pascuam.... quietam et liberam ad nutrituram Pecuniæ ipsorum.
Adde Leges Ethelredi cap. 8. apud Bromptonum, Leges Longob. lib. 2. tit. 8. § 2. Luitpr. 13. (2, 6.) Synodum Metens. cap. 1. Chartam Childeberti Reg. apud Mabillon. de Re Diplom. Ch. 24. Capitula Caroli M. lib. 5. cap. 2. 195. 137. lib. 6. cap. 11. Chartam ejusdem Caroli apud Mabillonium tom. 5. pag. 222. Adrevaldum Floriac. lib. 1. de Miracul. S. Benedicti cap. 20. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 325. etc. Vide Peculium.
Pecunia Viva, Pecudes. Leges Edwardi Confess. cap. 10 :
Omnis qui habuerit 30. denariatas vivæ Pecuniæ in domo sua, de suo proprio, Anglorum lege, dabit denarium S. Petri.
Leges Guillelmi Nothi cap. 9 :
Interdicimus ut nulla Pecunia viva vendatur, aut ematur, nisi intra civitates, etc.
Florentius Wigorniensis et Simeon Dunelmensis, ann. 1086 :
Guillelmus Rex fecit describi omnem Angliam, quantum terræ quisque Baronum suorum possidebat,... quæ animalia, immo quantum vivæ Pecuniæ possidebat. Vivens captale,
in Legibus Adelstani Regis cap. 1.
Pecuniana. Charta Alamannica 62. apud Goldastum :
Cum omnibus ædificiis quæ ibi esse videntur, et servos et ancillas, et omnia Pecuniana, campis, silvis, etc.
Ubi legendum forte peculiaria. Adde Ch. 15. Vide supra in Peculium.
Pecunia interdum usurpatur pro quibusvis bonis seu pro peculio, vel peculiari. Synodus Leptinensis ann. 742. cap. 1 :
Ut sub pecuario et censu aliquam partem Ecclesialis Pecuniæ in adjutorium exercitus aliquanto tempore retineret, ea conditione, ut annis singulis de unaquaque casata solidus unus, id est 12. denarii, ad Ecclesiam vel Monasterium reddantur, eo modo ut si moriatur ille cui Pecunia commodata fuit, Ecclesia cum propria Pecunia revestita sit.
Lex Longobard. lib. 2. tit. 8. § 2. Liutpr. 13. (2, 6.) :
Et ipsa revertatur in casam, et in Pecuniam suam,
id est bona sua recipiat. Chart. ann. 752. apud Brunet. Cod. Diplom. Toscan. tom. 1. pag. 543 :
Repromito me ego Arnifrid... resedire in casa quondam Martaloni socero meo diebus vitem mee, quodque nullam combersationem facias nec in Clusio nec in alia cibitatem ad abitandum, nisi in... Pecunia de socero meo Martalone. Et si forsitans ego suprascriptus Arnifrid de jam dicta pecunia exire voluero... aut ipsa Pecunia non laborabo aut dilientaro, pro eo quod ipsa pecunia demittere presumpsero, aut de judiciaria vestra Suaninse exire voluero quoquo tempore, tunc componere promitto, etc.
Eodem sensu Pecuniata accipiendum videtur, apud Erchempert. in Histor. Longob. cap. 44 :
Prius tamen illos qui residebant in termis juxta arenam Pecuniata deposuit et Capuam remisit.
Synodus sub Carlomanno ann. 742 :
Fraudatas Pecunias Ecclesiarum restituimus.
Liber Ramesiensis apud Spelmannum :
Et nisi feceris, ipse te justificet per Pecuniam tuam, donec facias.
Alibi :
Quod si nolueris, ipse vos constringat per Pecuniam vestram,
id est, per catalla vestra. Ita usurpant Capitulare Compendiense ann. 757. cap. 19. Capitula Caroli M. lib. 5. cap. 195. 347. l. 6. cap. 11. 321. 427. Canones Isaaci [] Episc. Lingon. tit. 4. cap. 1. Tradit. Fuldenses lib. 2. trad. 15.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pecunia, Merces quævis, Marchandises. Litteræ Philippi Flandr. Comit. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 4. pag. 254 :
Quod burgenses S. Audomari, Greningis ac (a) tholoneo liberi sint, undecunque veniunt vel quocunque porixerint, vel qualencunque Pecuniam adduxerint, vel abduxerint : nisi eam in aliquam domum posuerint, eamque ibi vendiderint, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pecunia Auri et Argenti, in Hist. Glabri Rodulphi apud Duchesn. tom. 4. pag. 58 :
Sola Pecunia auri et argenti plus commendavit, quam ætas aut sanctitas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pecunia Dormiens et Jacens, Gall. Argent en reserve. Constitut. Cluniac. MSS. ann. 1301. in Tabular. B. M. Deauratæ :
Excommunicamus....... omnes illos qui jacentem seu dormientem Pecuniam penes se aut alios habent.
Pecunia Operata, Moneta, ad discrimen pecuniæ, seu pecudum. Burchardus Episcopus Wormaciensis in Lege familiæ :
Si ex familia vir aliquis et uxor ejus obierint, et filium cum filia reliquerint, filius hæreditatem servilis terræ recipiat, filia autem vestimenta matris, et Pecuniam operatam accipiat.
Pecuine, in Charta vernacula ann. 1308. ex Chartul. S. Vandreg. tom. 1. pag. 197 :
Pour la somme de Pecuine et le danger dessus dis.
Pecunia Sicca, Numerata, quomodo vulgariter dicimus, Argent sec. Charta Guillelmi Episc. Ambian. ann. 1281. pro Ecclesia Vinacurtensi :
Statuimus etiam quod tota Pecunia sicca dictæ ecclesiæ debita deputetur ad officiandam dictam Ecclesiam in modum, qui sequitur, etc.
Occurrit ibi rursum in Tabular. Episcopat. Ambian. fol. 26. Vide Census siccus, et Molta sicca.
P. Carpentier, 1766.
Pecunia Prompta, Præsens, numerata, vulgo Argent comptant. En bonne Pecune nombrée, in Charta ann. 1288. ex Tabul. episc. Paris. Chron. Salisburg. ad ann. 1375. apud Pez. tom. 1. Script. Austr. col. 424 :
Johannes Rosses emit a turnario milite pro promptis pecuniis, per industriam acquisitis, certa prædia.
Vide Paratus 2.
P. Carpentier, 1766.
Pecunia Sepulchralis, Quæ a morientibus ecclesiæ conceditur. Vide Symbolum animæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pecuniam Exercere, Fœnori eam dare atque usuras ex ea consequi. Ulpianus D. lib. 17. tit. 1. l. 10 :
Quod si procurator non exercuit Pecuniam, sed ad usus suos convertit, in usuras convenietur, quæ legitimo modo in regionibus frequentantur.