« 2 peda » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 240a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PEDA2
2. PEDA, Mensura agraria 4. teisarum.
Teisa vero sex pedes quaquaversum continet, scilicet 36. pedes in universum. Charta
Libertatum Bellævillæ ann. 1233. quæ est Humberti D. Bellijoci :
Quicumque tenet Pedam integram, debet ex ea 12. denarios. Peda integra est 4. teyses, et ita debet teysa 3. denarios.Charta ann. 1180. in Bibl. Cluniacensi pag. 1440 :
Ego autem dedi dictæ Capellæ 5. annuos solidos debitales in pedagio ejusdem castri, et unam Pedam domui ædificandæ liberam et quietam ab omni consuetudine et exactione.Tabular. Brivatense ann. 1277 :
Cum pagesiis infrascriptis, et in rebus nominatis inferius, et in confinatis, videlicet in duabus plateis seu Pedis de chalmes 2. solid.Infra :
Item in quadam platea seu Peda Stephani Boni 12. den.Charta Delphini Arvern. ibid. fol. 223 :
Clamamus quitas capitulo Brivatensi les Pedas, quæ sunt Brivate ante ecclesiam S. Juliani, etc.Vide Pedalis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Melius
Pedam interpretari licet quodlibet spatium certo pedum numero definitum, in quo
aliquid poni locarive potest, quod ad fiscum domini feudi pertinet ; atque adeo idem quod
Pedatura. Id præter allata superius, probant Libertates Bellivisus ann. 1256.
tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 59 : Omnes Pedæ burgi et castri remanent de nostro dominio, Pedæ tamen Nobilium non tenentur ad aliquod usagium, excepto quod Nobiles gaytare et excubiare tenentur. Item, retinemus in qualibet teysia Pedarum sitarum in castro vel bargo, exceptis Pedis Nobilium, quatuor denarios census, et debent mensurari Pedæ per teysias in largum et latum ab uno pariete usque ad alium... Item, si domus, Peda vel alia res immobilis infra terminos subsequentes vendatur, debemus inde laudas et vendas habere.Charta ann. 1309. ibid. pag. 97 :
Item solebat habere dominus prope pontem de Auzone a parte Prioratus quamdam domum quæ valebat per annum de locagio quadraginta solidos, postea fuit destructa, et modo tenet Pedam ipsius domus Prioratus S. Simphoriani ad tres solidos annui redditus.Codicillus Johannis Delphini ann. 1318. ibid. tom. 2. pag. 176 :
Voluit etiam et præcepit, quod D. Henricus frater suus compleri faciat Pedam monacho apud S. Stephanum, prout dictus D. Dalphinus promiserat eidem et prout debet muniri.Charta Bernardi de Turre ann. 1308. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 783 :
Item volumus et concedimus quod bajulus S. Amantii... possit vestire et deinvestire, dare Pedas, recipere vendas et supervendas in absentia domini.Charta Thossiacensis ann. 1404 :
Debet vi. denarios Viennenses pro Peda sibi asservisada.Vide Pæda, Pedale 2. et Pedica 2.
P. , 1766.
◊ Idem quod supra
Peaso. Pariag. inter reg. et abb. monast. Campor. bonor. ann. 1323. in Reg. 62.
Chartoph. reg. ch. 139 : Ibidem possint dari et fieri Pedæ communes et bonæ ad faciendum hospicia et alium usum, et quod bajulus communis dictæ villæ possit dictas Pedas investire et laudare nomine domini regis et monasterii.Vide infra in Pes.
P. , 1766.
Peda Vineæ, Modus agri vineis consiti, nostris Piece de vigne. Acta Mss. capit. eccl.
Lugdun. ad ann. 1347. fol. 128. v°. : Quatuor solidos Viennenses censuales... pro duabus Pedis vineæ, sitis in territorio recluseriæ Coyndriaci et contiguis juxta Pedam vineæ liberorum Johanneti Girodi... Item duos solidos Viennenses censuales... pro quadam alia Peda vineæ, sita ibidem juxta duas vineas seu Pedas vineæ dictorum liberorum.Vide Pedatura et Pedica 2.