«
2 peda » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 240a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/PEDA2
2. PEDA, Mensura agraria 4. teisarum.
Teisa vero sex pedes quaquaversum continet, scilicet 36. pedes in universum. Charta
Libertatum Bellævillæ ann. 1233. quæ est Humberti D. Bellijoci :
Quicumque tenet
Pedam integram, debet ex ea 12. denarios. Peda integra est 4. teyses, et ita debet teysa
3. denarios.
Charta ann. 1180. in Bibl. Cluniacensi pag. 1440 :
Ego autem
dedi dictæ Capellæ 5. annuos solidos debitales in pedagio ejusdem castri, et unam Pedam
domui ædificandæ liberam et quietam ab omni consuetudine et exactione.
Tabular.
Brivatense ann. 1277 :
Cum pagesiis infrascriptis, et in rebus nominatis inferius,
et in confinatis, videlicet in duabus plateis seu Pedis de chalmes 2. solid.
Infra :
Item in quadam platea seu Peda Stephani Boni 12. den.
Charta
Delphini Arvern. ibid. fol. 223 :
Clamamus quitas capitulo Brivatensi les Pedas,
quæ sunt Brivate ante ecclesiam S. Juliani, etc.
Vide
Pedalis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Melius
Pedam interpretari licet quodlibet spatium certo pedum numero definitum, in quo
aliquid poni locarive potest, quod ad fiscum domini feudi pertinet ; atque adeo idem quod
Pedatura. Id præter allata superius, probant Libertates Bellivisus ann. 1256.
tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 59 :
Omnes Pedæ burgi et castri remanent de nostro
dominio, Pedæ tamen Nobilium non tenentur ad aliquod usagium, excepto quod Nobiles
gaytare et excubiare tenentur. Item, retinemus in qualibet teysia Pedarum sitarum in
castro vel bargo, exceptis Pedis Nobilium, quatuor denarios census, et debent mensurari
Pedæ per teysias in largum et latum ab uno pariete usque ad alium... Item, si domus,
Peda vel alia res immobilis infra terminos subsequentes vendatur, debemus inde laudas et
vendas habere.
Charta ann. 1309. ibid. pag. 97 :
Item solebat habere
dominus prope pontem de Auzone a parte Prioratus quamdam domum quæ valebat per annum de
locagio quadraginta solidos, postea fuit destructa, et modo tenet Pedam ipsius domus
Prioratus S. Simphoriani ad tres solidos annui redditus.
Codicillus Johannis
Delphini ann. 1318. ibid. tom. 2. pag. 176 :
Voluit etiam et præcepit, quod D.
Henricus frater suus compleri faciat Pedam monacho apud S. Stephanum, prout dictus D.
Dalphinus promiserat eidem et prout debet muniri.
Charta Bernardi de Turre ann.
1308. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 783 :
Item volumus et concedimus
quod bajulus S. Amantii... possit vestire et deinvestire, dare Pedas, recipere vendas et
supervendas in absentia domini.
Charta Thossiacensis ann. 1404 :
Debet
vi. denarios Viennenses pro Peda sibi asservisada.
Vide
Pæda,
Pedale 2. et
Pedica 2.
P. Carpentier, 1766.
◊ Idem quod supra
Peaso. Pariag. inter reg. et abb. monast. Campor. bonor. ann. 1323. in Reg. 62.
Chartoph. reg. ch. 139 :
Ibidem possint dari et fieri Pedæ communes et bonæ ad
faciendum hospicia et alium usum, et quod bajulus communis dictæ villæ possit dictas
Pedas investire et laudare nomine domini regis et monasterii.
Vide infra in
Pes.
P. Carpentier, 1766.
Peda Vineæ, Modus agri vineis consiti, nostris
Piece de vigne. Acta Mss. capit. eccl.
Lugdun. ad ann. 1347. fol. 128. v°. :
Quatuor solidos Viennenses censuales... pro
duabus Pedis vineæ, sitis in territorio recluseriæ Coyndriaci et contiguis juxta Pedam
vineæ liberorum Johanneti Girodi... Item duos solidos Viennenses censuales... pro quadam
alia Peda vineæ, sita ibidem juxta duas vineas seu Pedas vineæ dictorum
liberorum.
Vide
Pedatura et
Pedica 2.