« 2 pera » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 264b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERA2
2. PERA, Anglis, est quævis structura contra fluctuum impetus, tam in mari, quam in
fluminibus, ex Lat. petra, seu Gallico pierre, quod idem sonat. Usus enim
obtinuit, ut ejusmodi moles, cujuscumque materiæ sint, ita appellentur, ut illa ad
Germuthiam ex ingentibus trabibus maximaque vi saxorum constructa hodie id nominis habet :
quomodo etiam peras vocant ipsa fundamenta quibus innituntur columnæ, quæ pontes
sustinent, sive ex saxis fiant, sive ex pilis, tabulis, et aggesta terra. Vetus membrana
de restauratione pontis Rovecestriæ in Itinerario Cantii, apud Spelmannum :
Primum ejusdem civitatis Episcopus incipit operari in Orientali brachioOccurrit ibi pluries.(pontis)primam Peram de terra, etc.