« Perambulatio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 264c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERAMBULATIO
PERAMBULATIO, a Practicis Anglicis dicitur perquisitio, quæ a judice fit finium Comitatus, aut
alterius tenementi, cum de iis non consentiunt partes. Tum enim perambulantur et
inspiciuntur,
ut de iis constet. Tabularium Burgoliense fol. 9 :
Quibus congregatis idem Albinus fines nostræ terræ cœpit Perambulare ac incisuras arborum, quæ easdem terras terminabant, eisdem demonstrare, ostensioni cujus præfatus Hugo noluit credere.Chron. Nic. Trivetti :
Perambulatio autem forestæ commissa est per totam Angliam tribus Episcopis, totidemque Comitibus, Baronibusque in eodem numero, ut ipsi Deum habentes præ oculis, exsecutionem facerent, et si qua emergerent dubia, illa secundum Deum et justitiam declararent.Vox etiam cognita hac fere notione sub priore Regum Stemmate. Charta Chlotarii III. apud Petr. Chiffletium :
Qualiter.... una cum ipsis vel parentes eorum de parte maxima de infra termino ipso Flaviacense contentionem maximam habuissent, et ipsas terminationes Perambulassent et signa posuissent, etc.Vide Leges Baronum Scoticor. cap. 78. § 2. Bracton. lib. 4. Tract. 1. cap. 31. § 2. et Fletam lib. 4. cap. 15. § 1. 2. 4. et infra Percalcare et Visus.