« Perangariæ » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 265a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERANGARIAE
PERANGARIÆ. Mendum esse pro Parangariæ suspicatus est erudit. Cangius : sed
frequentius occurrit quam ut huic conjecturæ calculum meum addam. Perangaria
definitur apud Spelm. ex veteri Vocabul. Latino Angl. :
Servitus personarum et rerum. Dicitur quasi perfecta et magna angaria. Est autem angaria servitus personarum et non rerum. Item Perangaria dicuntur exactiones et præstationes patrimoniorum.Charta Caroli IV. Imper. apud Ludewig. tom. 1. Reliq. MSS. pag. 377 :
Ab omnibus exactionibus, collectis, precariis, angariis, Perangariis et aliis impositionibus... valeant eximere.Legitur iterum pag. seq. Charta Ludovici II. Reg. Siciliæ MS. :
Questas, aut tallias, angarias sive Perangarias... imponere non audeant.Occurrit in Statutis Vercell. lib. 6. fol. 132. v°. Vide Angariæ 2. et Angariare 1.