« Peremptorius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 271b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PEREMPTORIUS
PEREMPTORIUS, διηνεϰης, in Gloss. Gr. Lat. Ulpian. in Dig. lib. 5. tit. 1. fr. 70 :
Peremtorium edictum... quod inde hoc nomen sumsit, quod perimeret disceptationem, hoc est, ultra non pateretur adversarium tergiversari.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Peremptorius Dies, Terminus, Ultra quem non datur dilatio. Vox forensis. Epist. Innocentii
PP. III. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 441 : Cum autem judices ipsi partes tandem edicto peremptorio citavissent, Templarii... ad diem Peremptorium nec venerunt, nec pro se miserunt aliquem responsalem.
Termino Perhentorio utrique parti statuto,in Charta ann. 1198. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 374. Rolandinus Patavinus lib. 5. cap. 14 :
Idem S. apostolicus Innocentius Papa IV. post multos terminos Peremptorios constitutos, etc.Adde Radevicum lib. 1. cap. 27. Concil. Hispan. tom. 4. pag. 68. etc. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Usstag, col. 2013. JCtos et mox Peremptorius, nude.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Peremptoriæ Exceptiones. Statuta Eccles. Leodiens. ann. 1287. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 877 :
Cum Judex viderit aliquam partium per exceptiones frivolas, dilatorias et Peremptorias litem protrahere, etc.Ubi legendum videtur non peremptorias. Confer Dig. lib. 44. tit. 1. fr. 3. et Gaium lib. 4. cap. 117. Occurrit in Charta ann. 1482. ex Tabular. B. M. de Bononuntio Rotomag.
L. , 1840–1850.
Peremtoriæ vel Peremtoriales Causæ sunt ubi accusatus si convictus fuerit, morte
plectendus est, alibi summæ. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Tod-wurdig, col. 1790. Peremtorium judicium, ibid. col.
250. voce Echttag ; Peremptorium capitulum col.
1295. voce Mæchtichlich.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Peremptorius, nude, Ultimus. Translat. Crucifixi miracul. tom. 3. Julii pag. 457 : QuæVide Peremptorius dies.(imago)cum tribus tantum diebus aperta et exposita fuerit, ad vesperam diei xxvii. cooperta et clausa est : quæ dies a die xxv. prædicta erat tertia et Peremptoria.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Peremptorie, Definite, ultimum. Chronic. Andrense tom. 9. Spicil. Acher. pag. 583 :
CujusAdde Statuta S. Claudii ann. 1448. pag. 40.(commissionis)auctoritate adversarios nostros a Pictavia Peremptorie citari facimus.