« Perendinare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 271b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERENDINARE
PERENDINARE, Morari. Annal. Bened. ad ann. 981. tom. 4.
pag. 6 :
Ex Romulea egressus urbeComputus ann. 1202. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. clxvi :(Otto Imperator)et ædificata sibi regali domo in campo, qui vocatur Cedici, toto ipso æstivans tempore ibi Perendinans mansit.
Pro palefrido Regis qui Perendinavit xxx. s.Lambertus Ardensis :
Multos in hospitio recepit, et secum Perendinare vel hospitari fecit et coëgit.Matthæus Westmonast. ann. 1016 :
Patri qui tunc Londoniis Perendinavit, nuntios dirigens.Ita non semel, ann. 1059. 1087. 1101. 1244. 1254. Fortescutus de laudibus Legum Angl. cap. 35. 36. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Perhendinare, Eodem intellectu, in Literis ann. 1227. tom. 1. Corp. Diplom. pag. 165 :
Milites vero nostri... poterunt ire per terras quas Rex Franciæ et sui possident more transeuntium, ita quod non possint Perhendinare in villis Regis Franciæ et suorum.
Perendinatio, Idem videtur quod Peregrinatio
1. Articuli Cleri Gallicani oblati Edw. II. Regi ann. 1316. cap.
11 :
Item petitur quod dom. Rex et Regni magnates non onerent domos religiosas, vel Ecclesiasticas personas, pro corrodis, pensionibus, Perendinationibus faciendis in domibus religiosis, etc.Jus divertendi in domum alicujus atque in ea pro libito morandi. Vide Pernoctatio 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Perhendinatio, Eadem notione. Charta Roberti Franc. Reg. ann. 999. apud Doublet. pag. 826 :
Interdicens ante omnia, etiam super omnia omnes hospitationes, Perhendinationes, potentiumque per vim diversiones.
Perendinare, Ingeminare. Vita S. Pharaildis Virg. cap. 3 :
Nec vir immoderate atrocitatis a consueta desistebat insania, sed usu quotidiano flagra Perendinabat ferocia.Ubi flagra perendinare, est diu fiagellis cædere : nisi legendum sit, ingrandinabat. Vide in Grandes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Perendinare, De die in diem prolongare. Gloss. MS. xiii. sæc.
Avenion.