« Pergulus » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 274a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERGULUS
PERGULUS. Vita S. Walth. tom. 1. Aug. pag. 259. col. 2 :
In equitando monachum et conversum cum tribus tantum Pergulis coitinerantes habere consuevit ;... ipse vero more clientum sarcinulas in vectura retro ligatas gestare solebat sotulares aut caligas garcionum suorum.Ibid. pag. 260. col. 1 :
De quibusdam abbatibus ordinis Cisterciensis doleo, qui nesciunt, cui vel quali manno velint insidere, nec pergunt pernoctandi causa ad grangiolam, nisi cum Pergulis pluribus, clitellis et mantellis subtilissimæ lanæ, etc.Ubi cum docto Editore suspicari mihi non licet pro servulis scriptum esse : vehiculi genus esse videtur, quod trabecula, unde vocis etymon, consistit, non dissimile ab eo quod Germani Vourst appellant. An Perulis, parvis peris ?