« »
 
[]« Peribolus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 274c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERIBOLUS
PERIBOLUS, Urbis murus, seu potius mœnia. Gloss. Gr. Lat. : Περίϐολος, Mœnia. Will. Tyrius lib. 8. cap. 14 :
Tota nocte circuibant Peribolon.
Albertus Argentin. ann. 1375 :
Dein mœnia muri antiquitatis prædictæ exaltata sunt cum Peribulo seu deambulacro novo.
Richerus lib. 1. cap. 50 :
Obsidione disposita, vallum quo cingebatur irrumpit ; atque sic tyrones Peribolum conscendentes, adversarios pervadunt.
Peribolus, Peribulum, Ambitus ædis, maxime sacræ. Will. Brito in Vocabul. MS. :
Peribolus dicebatur murus exterior qui cingebat gazophylacia cantorum custodientium altare.
Mamotrectus ad 1. Machab. cap. 13 :
In Peribolo, i. muro atrii domus Domini, quod totum templum per quadram in circuitu ambiebat.
Durandus lib. 1. Ration. cap. 3. n. 35 :
In primitiva Ecclesia Peribolus, id est paries qui circuit chorum, non elevabatur, nisi usque ad appodiationem, quod adhuc in quibusdam Ecclesiis observatur, quod ideo fiebat, ut populus videns clerum psallentem, inde bonum sumeret exemplum : Περίϐολος ἐϰϰλησιαστιϰή,
in Constitut. Theodosii et Valentin. de his qui ad Eccles. confug. Templi circumjectum, in l. 4. Cod. Th. eod. tit. (9, 45.) Septum Ecclesiæ, in Concilio Aurel. IV. can. 21. in Capitul. Caroli Mag. lib. 5. cap. 177. 219. 329. 371. ultimo loco eo sensu quo W. Brito et Durandus. Gloss. : Conseptum, περίϐολος. Vide Glossar. med. Græcit. in hac voce col. 1151. Ita [] conseptum de ædibus sacris usurpant Solinus, Apuleius, S. Ambrosius, et alii. Amalarius lib. de Ordine Antiphonarii cap. 27 :
Manifestum est quod castigatio corporis per jejunium, et humiliatio mentis... excludat diabolum de Peribolo sanctæ Ecclesiæ.
Fridegodus in S. Wilfrido cap. 15 :
  ..... Exhorruit ilicet alti
Viribus ingenii reparare Peribula templi.
Flodoardus in Adriano PP. :
Culmina restituit, fabricisque Peribola cingit.
Thietfridus Epternacensis Abbas in Floribus libro 1. capite 6 :
Taceo quæ ipse Deo mihi teste et conscio olfactu persensi de nostræ Ecclesiæ Peribolo, etc.
Ordericus Vitalis lib. 12 :
Defunctum in Aquilonali climate Periboli sepelierunt.
Histor. S. Juliani Turon. apud. Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 1076 :
Decursis itaque matutinis, ad monasterium rediit, et juxta ecclesiam B. Albini in quodam suo Peribolo membra languida locavit.
Quid autem Ecclesiæ Peribolus contineret, docet prædicta Theodosii Constitutio et d. l. 4. nempe
cellulas, domus, hortulos, balnea, areas, atque porticus
, infra quos limites his qui ad Ecclesias confugiebant, vitæ immunitas erat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Peribolus, nude, Septum, vallum. Chron. Monast. Novalic. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 701 :
Erat enim ipse locus ita in circuitu suo oppido præmunitus, ut cum modicis obstaculis posset undigue protegi, aut cum stipitibus, maceriave vel Peribolo.
Perybolus, Xystus, porticus. Papias : Deambulatorium, Peribolus. Glossæ MSS. Regiæ cod. 1673 : Ξυστίδας, περιϐόλαια. Odo Abbas lib. de Translat. S. Mauri Abb. cap. 1. 7 :
Deprecari illum cœpi, ut si aliquid ex his (testamentis seu donationibus) in Peribulis, aut in scriniis tomo cartarum ejusdem loci sciret, nobis reddere dignaretur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rectius Mabillonius post Bollandum Peribolum hic interpretatur Archivum seu Tabularium : ubi præterea monet vocem tomo glossema esse. Neque alio significatu accipienda eadem vox in Vita MS. S. Gurthierni ex Tabular. Quimperleg. :
Hæc cartula præscripta inventa de genealogia S. Gurthierni cum reliquis revelatis, multum vetustate confecta servatur in Peribolo celebris nostri monasterii.
Peribolum, in Glossario Saxon. Ælfrici redditur scire, quæ vox Pagum, seu Comitatum sonat. Vide Perivolium in Brolium.