« »
 
[]« Personarii » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 286a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERSONARII
PERSONARII, Qui aliquid in commune possident, unde iisdem sunt servitiis seu debitis obnoxii, Personniers, in Consuetudinibus Burbon. art. 417. Marchensi art. 163. 271. Inculism. art. 25. 27. et Angeriac. art. 107. Pro cohæredibus, in Consuet. Insul. art. 7. Norman. cap. 26. 35. 101. Pro ejusdem sceleris et [] culpæ sociis, in eadem Consuet. Norman. cap. 80. et in Assisiis Hierosol. cap. 95. Interdum et pro institoribus, Gall. Facteurs, commissionaires, qua notione accipienda hæc vox videtur D. Brussel tom. 1. de Usu feud. pag. 243. in Regesto Magn. Dier. Campaniæ fol. 61 :
Curia ordinavit, quod omnes Personarii qui pro debitis in prisionibus tenebuntur, quoquomodo obligati fuerint, per litteras Balliviarum, vel alio modo, dum tamen sine fraude et malitia, bonis suis tam mobilibus quam immobilibus cedere voluerint, liberabuntur.
Vide Parcennarii.
P. Carpentier, 1766.
Ejusdem rei participes, societate conjuncti, nostris Personniers ; unde ipsa societas, Personnerie dicitur, in Lit. remiss. ann. 1412. ex Reg. 166. Chartoph. reg. ch. 329 :
Le suppliant dist à icellui Duval qu'il vouloit qu'ilz comptassent ensemble de la ferme de la revenderie des namps,... dont ilz estoient Personniers ensemble. A quoy ledit Duval respondi qu'il n'avoit plus cure de la Personnerie dudit suppliant.