« »
 
[]« 8 pertica frascarum » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 288b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERTICA8
8. PERTICA Frascarum, Tentorii species frondibus congesti. Stat. Bonon. ann. 1250. tom. II. pag. 221 :
Statuimus [] quod utrumque forum ordinatum et dispositum in campo, qui est inter stratam galerie et apuxam ab inferiori parte civitatis fiat.... et nulla Pertica frascarum fiat in foris.
Codices vero annorum 1252-1260. pro Pertica exhibent Pença et Penza frascarum ; ad cujus notionem juvat, ut puto, ejus etymon ; nam, ut pensilis fabrica, ex auctoritate Forcellinii,
ea est, quæ non in ipso solo sita est et fundata, sed fornicibus, camerationibus, columnis aut pilis suffulcientibus imposita
, sic Pença, vel Penza, et propterea etiam Pertica frascarum esse videtur ramorum porrecta dispositio in modum pergulæ ad nimii solis ardores arcendos. Fr.