« »
 
[]« Pertinentiæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 289a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERTINENTIAE
PERTINENTIÆ. Paschalis II. PP. in Bulla ann. 1102. apud Ughellum tom. 1. Italiæ sacræ :
Civitates autem fines dicimus, qui Pertinentias suas longe lateque concludunt.
Galli Appartenances eadem notione dicunt. Statuta Auscior. MSS. art. 54 :
Aqua et alia necessaria predictis animalibus per omnes Pertinentias et laborantias civitatis predicte.
Nicolaus de Jamsilla de Gestis Friderici II. Imperatoris apud Murator. tom. 8. col. 513 :
Comitatum Alesinæ ac honorem montis S. Angeli, qui erat ejusdem Principis Pertinentiæ a summo Pontifice..... obtinuerat sibi concedi.
Chron. Farfense apud eumdem Murat. tom. 2. part. 2. col. 556 :
Otto filius Octaviani donavit atque confirmavit in hoc monasterio terras et vineas... juxta Pertinentiam de Spongia.
Adde col. 598. Vide Pertinementum.