« Petalicus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 295a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PETALICUS
PETALICUS. Cummeanus Hibernus de Controversia Paschali :
Ob diversitatem successorum Apostolorum,... id est S. Petri Clavicularii, et sancti Joannis Petalici, alterius in circumcisionem, alterius in præputium prædicantis.Ubi Petalicus, vel Pectalicus, est Ἐπιστήθιος, quo epitheto donatur S. Johannes Evangelista a Græcis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Hujusce
vocis interpretationem, quam sub oculis habebat, curiosius conquirendo, erravit
doctissimus Cangius ; cum enim petalum laminam auream interpretatus esset,
Petalicum S. Joannem a Petalo dictum facile subodorari poterat. Et quidem
ejusmodi ornamentum ferre consueverat S. Evangelista, ut testatur Polycrates
Ephes. Episcop. in Epist. ad Victorem PP. : ὋςRufinus :(Ἰωάννης)ἐγενήθη ἱερεὺς τὸ πέταλον πεφορεϰώς.
QuiS. Hieronymus :(Joannes)fuit summus sacerdos et pontificale Petalon gessit.
Et pontifex ejus, auream laminam in fronte portans.Eodem ornamento usum esse S. Jacobum fratrem Domini, auctor est S. Epiphanius hær. 78. num. 14 :
Καὶ πέταλον ἐπὶ τῆς ϰεφαλῆς ἐφόρεσε.Idem cæteris Christi Pontificibus, qui in locis, ubi frequentes erant Judæi, degebant, commune fuisse vix dubito ; id quippe a Judæis sacerdotibus mutuaverant.