« Petalum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 295b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PETALUM
PETALUM, Lamina aurea in capite summi Pontificis, ut in Gloss. Arabico-Latin. Beda de
Tabernacul. lib. 3. cap. 3 :
Et lamina aurea super cidarim, quæ titulo nominis Domini cæteris altior omnibus eminebat.Adde cap. 9. Arnoldus Abbas Bonævallis :
Præter hæc laminam auream, quam Petalum vocant, fronti habebat insertam.Acta SS. Bened. sæc. 6. part. 2. pag. 604. ubi de Victore III. PP. :
Quatuor etiam trabes propter cibarium altaris simili modo sculpto, ac deaurato argento extrinsecus induit ; ab intus vero Petalis et coloribus decoravit.Ubi nude Laminas intellige. Eadem notione occurrit apud Anastas. in Sergio I. pag. 61 :
Crucem diversis ac pretiosis lapidibus perornatam inspexit ; de qua tractis quatuor Petalis in quibus gemmæ clausæ erant, etc.Perperam nuperus auctor lib. Gall. cui titulus, le Tombeau de J. C. edidit Peralis, nec felicius de unionum circulo exposuit. Vide Eusebium lib. 3. Histor. cap. 31. lib. 4. cap. 24.
Petalum,
Forma marmorea instar tesseræ quadrata, unde pavimenta templorum, vel domorum, et palatiorum quondam sternebantur. Josephus lib. 8 :
Stravit autem pavimentum templi Petalis aureis.Jo. de Janua.
Petalum, Virga Pontificalis, Harigero Lobiensi Abbati cap. 8. Miracula S. Ursmari num. 5 :
Baculum recurvum, quem plerique cambutam, alii Petalum vocant.Ubi Petaculum habent Folcuini gesta abbatum Lobiensium cap. 40. Vide Browerum lib. 2. Annal. Trevir. pag. 150. 1. edit. Sigebert. vita Deoderici I. cap. 3. apud Pertz. Scriptor. tom. 4. pag. 465. lin. 45.