«
3 petraria » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 297c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/PETRARIA3
3. PETRARIA,
λιτοϐόλος et
λιτοϐόλον, Athenæo lib. 5. et Heroni in Belopœecis, etc. Evagrius lib. 5. cap.
10 :
Καὶ μάλιστα τοὺς ϰαταπέλτας ἐξ ὑπερδεξίων ῥιπτοῦντας οὕς
Ὰιτοϐόλους ἡ συνήθεια ϰαλεῖ.
Ugutio :
Tormentum, quod vulgo dicitur
Petraria, vel mangonum.
Gallis
Perriere. Epist. Balduini Imper. CP. ann. 1204 : apud Miræum tom. 1. pag. 111 :
Nihilominus tamen inter quaslibet duas turres seu Petraria seu mangonellum
erigitur.
Willelm. Tyrius lib. 8. cap. 6 :
Machinas
jaculatorias, quas mangana vel Petrarias vocant.
Ita lib. 15. cap. 9. lib. 19.
cap. 27. Paulus Warnefridus lib. 5. de Gest. Longob. cap. 8 :
Belli machina, quam
Petrariam vocant.
Anastasius in Gregorio IV. PP. :
Et desuper ad
inimicos, si venerint, expugnandos, Petrarias nobili arte
composuit.
Guillelmus Apul. lib. de Gestis Normann. :
.... turrim fabricat, quæ lignea muris
Prominet, ac juxta de quaque Petraria parte
Ponit, et adjuncto muros quæ evertere possit
Diversi generis tormento.
Et lib. 3 :
Et valido cum forte Ducis Petraria saxi
Ictu dimissi percussa fuisset ab alto.
Vocem usurpant passim Scriptores, Annales Francor. Loiselliani et Bertiniani ann.
776. Historia Hieros. pag. 1154. Fulcherius Carnot. lib. 1. Histor. Hieros. cap. 4. 18.
Willelm. Brito in Philippide pag. 110. 119. 170. 180. Jacobus de Vitriaco in Epist. de
Captione Damiatæ pag. 1148. Radulphus de Diceto pag. 623. 661. Monachus Florentin. de
Expugn. Accon. pag. 232. 233. Otto Morena in Histor. Rerum Laud. non uno loco, etc. Ex
quibus emendare licet Vitam S. Joannis Episc. Tragur. pag. 5 :
Machinam, quæ vulgo
T. Artæria dicitur, erexerunt.
Legendum enim
Petraria suadent sequentia.
Vide Glossarium ad Vilharduinum, Lipsium lib. 3. Poliorcet. Dial. 3. Felicem Osium in Not.
ad Morenam pag. 83. etc.
MS. :
Si garnissiez si vos chasteax
De Perieres, de mangoneax.
MS. :
Et deux (portaus)
en coste, et un derriere
Qui ne doute cop de Perriere....
Dedens le chastel out Perrieres
Et engins de maintes manieres.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Petreria, Eadem notione. Breviar. Histor. Pisanæ ad annum 1171. apud Murator. tom. 6. col.
184 :
Tertia autem die, quæ fuit quarto Cal. Decembris, ad castrum de Motrone
iverunt cum manganis, gattis, castellis ligneis, et Petreriis, et illud in recinctu
obsederunt.
Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1218. apud eumdem tom. 8. col.
1088 :
Et illico ligna et trabes in fluvio submergi fecit, et ripam ipsius fluminis
Petreriis et manganis et aliis machinis muravit et castris lignorum.
Petrorita, et
Petorita, Idem quod
Petraria. Joannes Monachus lib. 1. Histor.
Gaufr. D. Norman. :
Mandat in his exasperatus Consul Petroritas, fundibularias,
mangonellos et arietes erigi.
Occurrit ibi rursum. Gesta Consulum Andegav. cap.
11. num. 6 :
Arietibus et Petroritis Comes eos aggressus.
Habetur etiam in
gestis DD. Ambasiensium cap. 5. num. 25.
Peraria. Bromptonus ann. 1173 :
Perariis suis et aliis machinis bellicis
paratis.
Utitur alibi non semel.
Pererium. Charta Nunonis Sancii pro Pace seu treuga servanda ann. 1217. descripta in tom.
8. Spicilegii Acheriani :
Quod nullus expugnet aliquod castrum vel aliquam
munitionem cum gussa, vel Pererio, vel manganello, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Petrariæ, Lapilli, gemmæ, Gall.
Pierreries. Charta Edwardi III. Reg. Angl. ann.
1338. apud Rymer. tom. 5. pag. 49 :
Unum calicem aureum cum diversis Petrariis in
fundo.
Infra :
Cum diversis scuchonibus et Petrariis.