« »
 
[]« Petrinus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 298c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PETRINUS
PETRINUS, Lapideus, e petra factus. Codex MS. Irminonis Abbat. Sangerman. fol. 108 :
Et broilum muro Petrino circumseptum.
Charta ann. 1477. apud Madox Formul. Anglic. pag. 127 :
Clausum suum extra muros villæ prædictæ, ex opposito domui prædictæ muro Petrino inclusum.
Epitaph. Atoli apud Flodoard. lib. 1. cap. 23 :
Subtus enim tria consistunt monumenta Petrina,
  Sub quibus almorum corpora condita sunt.
Interdum et pro toto ædificio usurpatur. Chron. Hamelense apud Leibnit. tom. 2. Script. Brunsvic. pag. 512 :
  Christiana fundarunt Petrina ;
Cœli regina tribuens his gaudia bina.