« Peyssonaria » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 300b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PEYSSONARIA
PEYSSONARIA. Charta ann. 1260. apud Sammarthanos in Episcopis Massiliensibus :
Peyssonariam vero, vel tinctum rubeum, dicto Episcopo vel suis successoribus in parte sua facere nequaquam liceat sine domini Regis vel hæredum suorum DD. Montispessuli consensu.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Nihil est,
ni fallor, quominus Peyssonariam hic Forum piscarium intelligamus ; Massiliensibus
quippe lou Pey est piscis. Certe ea notione vox Peysonaria occurrit in
Litteris Johannis Franc. Reg. ann. 1363. tom. 3. Ordinat. pag. 625 : Ordinarunt quod super carnibus et piscibus recentibus qui vendentur ad masellum sive in Peysonaria imponatur et solvatur pro libra octo denarii.Vide Peissonarius.
P. , 1766.
Peyssonayria, Peyssoneria, Forum piscarium, Gall. Poissonerie. Charta ann.
1333. ex Bibl. reg. col. 2 : QuamStat. Montispess. Mss. ann. 1204 :(jurisdictionem)dom. archiepiscopus habet in dicta cohopertura Peyssonayriæ, nomine dictæ suæ ecclesiæ Narbonensis,... hostendendo dicto gardiatori..... baculos seu astellas signo dicti dom. archiepiscopi signatos in octo columpnis lapideis dictæ cohoperturæ Peyssoneriæ appositos seu affixos.
Omnia officia et officinæ, quæ per diversa loca hactenus usitata et frequentata sunt in Montepessulano, in suis locis semper permaneant, et nulla occasione in aliis locis debent mutari, nisi solummodo Peyssoneria, quæ semel debet mutari.