« Phanum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 303a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PHANUM
PHANUM, Wanum, vel Fanum. Vocem veterem Francicam esse opinatur
Wendelinus, idemque sonare, quod Belgis veen, et plur. venen, lacus,
paludes. Harum autem vocum vestigia habentur in Malbergiis, quæ recensentur in Lege Salica
edit. Heroldi, scilicet in Reppophano, Repphano, Theophano et Trowidowano,
quæ quidem terminatio arguit locos fuisse sitos in locis palustribus, quos faignes
inde vocant Luxemburgenses : unde nostri fange pro luto formarunt. Ea notione vox Phanus occurrit in Epist. Simonis de
Gramaudo Patriarchæ Alexandr. ann. 1400. apud Martenium. tom. 2. Anecdot. col. 1239 :
Phanus enim schismatis quos inquinat, æquat.