« »
 
[]« Phlebotomum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 305c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PHLEBOTOMUM
PHLEBOTOMUM, Flebotomus, Flebotomum, Scalpellum venæ secandæ, ex Græca voce φλεϐότομον, quæ occurrit apud Hesychium, Symeon. Logoth. in Michaele Theophili filio num. 1. et aliquot alios recentiores Græcos. Ugutio : Flebotomum, est illud instrumentum, quo vena percutitur in minutione sanguinis. Gloss. Ælfrici : Flebotomus, blod-sex. Somnerus vocem Anglo-Saxonicam, Scalprum Chirurgicum, vertit. Saxonibus blod est sanguis. Isidorus lib. 4. cap. 11 :
Phlebotomum, ab incisione venarum, etc.
Gregorius II. lib. 1. Dialog. cap. 4 :
Medicinale ferramentum, id est, Phlebotomum.
Acta S. Agnelli Abbatis :
Medicinale ferramentum meum tenens, quod ab incisione venarum, quæ Græce Fleve nominatur, Flevotomus dicitur.
Constantinus lib. de Chirurgia cap. 2 :
Phlebotomus quoque non sit æruginosus, non asper, non longus, non tenuis, non rotundus, vel brevis, sed mediocris.
Beda lib. de Minut. sanguinis :
Dies Caniculares, in quibus nec Phlebotomum imponent, nec potionem dabunt.
Leges Wisigoth. lib. 11. tit. 1. § 6 :
Si quis medicus Flebotomum exercet, et ingenuum debilitaverit, etc.
Octavianus Horatianus lib. 2. cap. 16 :
Quo vero repentinus dolor stomachi comprehenderit,... his et Phlebotomo convenit subvenire.
Passim apud hunc Scriptorem. Adde Vegetium lib. 1. de Arte veterin. cap. 21. et alibi non semel, Matthæum Westmonast. ann. 1100. Walafridum Strabum de Miraculis S. Galli cap. 37. Vitam Godefredi Comitis [] Campebergensis cap. 48. etc. Vide Minuere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Phlebotemus, in Actis S. Udalrici tom. 2. Julii pag. 117 :
Adalbero ibi cum Phlebotemo sibi phlebotemando sanguinem minui fecit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Phlebotomia, a Gr. φλεϐοτομία, Venæ sectio. Chronic. Modoet. apud Murator. tom. 12. col. 1074 :
Grimoaldus Rex X. in Mediolano coronatur, qui per ix. annos regnavit ; qui a Phlebotomia, dum columbam sagittat vena aperta est, in civitate Papiensi... moritur.
Medic. Salernit. pag. 376 :
Exhilarat tristes, iratos placat, amantes
  Ne sint amentes Phlebotomia facit.
Phlebotomare, Percutere, sanguinare sanguinem, Ugutioni. Ex Græco φλεϐοτομεῖν. Fulgentius lib. 3. Mythol. :
Ischiacos eodem Phlebotomant loco, etc.
Beda de Minutione sanguin. :
In his diebus Phlebotomari prohibetur.
Tudebodus de Hierosol. Itinere lib. 1 :
Fuerunt itaque nostri in tanta afflictione sitis, quod Flebotomare facerent suos equos et asinos, quorum sanguinem bibebant.
Occurrit passim apud Cælium Aurelian. Siccensem in libris Chronicon, Octav. Horatianum, Alexandrum Iatrosophistam, Vegetium de Arte veterin. libro 1. capite 24. et alios medicos : præterea in Legibus Wisigothorum lib. 1. tit. 1. § 1. in Chronico Montissereni ann. 1137. 1146. in Vita Adelheidis Imperatricis lib. 2. pag. 413. in Histor. Translat. S. Joannis Abb. Reomaensis num. 8. in Chronico Sublacensi ann. 1003. etc. Metaphorice Galvaneus Flamma in Manipulo florum cap. 139 :
Monasterium S. Vincentii Phlebotomavit, de cujus sanguine Monasterium S. Dionysii construxit.
Similia habet Chronicon Flosflorum fol. 128.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Phlegbotomare, in Statutis Avenion. lib. 1. rubr. 43. art. 20.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Flebotomare. Computus ann. 1336. tom. 2. Histor. Dalphin. pag. 275 :
Quando dominus fuit Flebotomatus, taren. 3. gran. 10.
Flebotomizare, apud Conradum de Fabaria de Casibus S. Galli cap. 7.
Flebotomarius, qui venam secat, Chirurgus, Græc. φλεϐοτόμος. Gloss. Ælfrici : Flebotomarius, blod-lætere, Chirurgus, qui venam aperit. Saxonibus blod-lætan, est Phlebotomare. Chronicon Farfense :
Qui Romam venit, et completo anno quidam Flebotomarius malivolus veneno imposito flebotomo illum interfecit.
Phlebotomator, Eadem notione, in Historia mortis S. Leonis IX. PP. num. 15. Constantinus Africanus lib. de Chirurg. cap. 2 :
Phlebotomator discat tactu digitorum venas, carnem, nervum agnoscere.