« »
 
[]« Pifli » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 316a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PIFLI
PIFLI, ita dicti hæretici Albigenses per contumeliam. Eckbertus Schonaugiensis adversus Catharos, serm. 1. de iisdem Catharis :
Hos nostra Germania Catharos, Flandria Piphles, Galli Texerant,[] ab usu texendi appellat,... quia veram fidem Christi, verum cultum Christi non alibi esse dicunt, nisi in conventiculis suis, quæ habent in cellariis et textrinis, et in hujusmodi subterraneis domibus.
Chr. Abb. S. Medardi ann. 1236 :
Hæreticorum maxima multitudo, quos quidam vocabant Bulgaros, alii Piflos, per diversas civitates et castella Franciæ, etc.
Etiamnum Pifres, vocamus gulosos, qui largioribus epulis indulgent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Exstat præterea de iis hæreticis titulus in Conc. Rem. ann. 1157. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 74. unde quæ fuerint eorum dogmata, qui mores, quove tandem supplicio mulctabantur, discere est :
De Piphilis. Quoniam impurissima Manichæorum secta tergiversatione lubrica sub specie religionis apud imperitissimos se occultans, simplicium animas perditum ire molitur, et per abjectissimos textores, qui sæpe de loco fugiunt ad locum, nominaque commutarunt, captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis... conjugium quod a Domino institutum sanctumque est, ut quasi puriores mundioresque valeant apparere, impudenter damnant, et tamen in suggillatione mendacissimæ simulationis feminarum etiam consanguinearum contubernia affectant et frequentant.... Majores vero quibus alii seducuntur, si confessi fuerint vel convicti, carcere perpetuo, nisi gravius aliquid mihi eis fieri debere visum fuerit, recludentur. Sequaces itidem confessi vel convicti, his exceptis qui ab eis seducti correptique facile resipiscant, ferro calido frontem et facies signati pellantur.