« »
 
[]« Pignorantia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 318b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PIGNORANTIA
PIGNORANTIA, Pignoratio, Facultas a Principe subdito cui jus denegatum est, concessa sibi jus faciendi atque Pignori capiendi etiam per vim quicquid poterit ab alterius Principis subdito, a quo injuria affectum se vel spolatum queritur. Exstat hac de re Edictum Philippi Pulcri Reg. Franc. ann. 1313. quod in v. Marcha descripsimus. Statuta Eccles. Cadurc. etc. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 744 :
Item, persona singularis ipso facto excommunicata est et universitas interdicta, quæ concedit reprensalias sive marchas, id est Pignorantias fieri contra personas ecclesiasticas, vel bona ipsarum.
Concil. Paris. ann. 1314. apud eumdem Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 302 :
Et si Pignorationes, quas vulgaris elocutio repræsalias nominat, in quibus alius pro alio prægravatur, tamquam graves legibus et æquitati naturali contrariæ, civili sunt constitutione prohibitæ, etc.
Vide Pignus, et Repræsaliæ.