« »
 
PILA 1, PILA 2, PILA 3, PILA 4, PILA 5, PILA 6, PILA 7, PILA 8, PILA 9, PILA 10, PILA 11, PILA 12, PILHA.
[]« 1 pila » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 320a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PILA01
1. PILA, Monetæ cujusvis pars aversa, vulgo, la Pile. Vetus Charta apud Argentreum in Hist. Britann. lib. 1. pag. 95 :
Parvi denarii currebant tunc in Britannia, in qua siquidem moneta alba erant insculptæ duæ herminæ circa crucem et in Pila tres herminæ, etc.
Memor. D. Cam. Comput. Paris. fol. 52. v° :
Item tradidi eidem cl. jactatores argenti ad Pilam Turon.
Sic autem dictas pilas a nobis observatum in Notis ad Joinvillam, quod plerisque monetis Franciscis efficta esset templi seu ædis sacræ species, columnis, quas vulgo pilas et pilaria dicimus, sustentati.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Erit fortasse qui hanc monetæ partem Pilam nuncupatam malit ab instrumento ejusdem nominis, quo olim ad signandam partem nummi aversam utebantur. Vide Poulain et Boizard ubi monetariorum voces interpretantur : quibus addendus Felibianus qui in Diction. Artium docet etiamnum Pilam apud Batavos in usu esse, eademque ratione cusa fuisse veterum numismata. Monendus tamen obiter Lector in eo falli Felibianum quod partem nummi pila signatam, quæ est inferior, superiorem esse scribat. Eo sensu Pila legitur in Stat. ant. Florent. lib. 3. cap. 129. ex Cod. reg. 4621 :
Domini monetæ seu alius..... partiri faciat..... quonium, torsellum, Pilam, puntellum, marchium seu pondus monetæ aureæ vel argenteæ.
Latius vocem Pille usurpat Le Roman de Vacce MS. pro quavis pecunia signata :
Boton estoit ses maistres moult proux et moult cortoiz,
Ne faillissent au Duc por Pille, ne por croiz.
Vide Crux in Monetis.
[]« 2 pila » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 320a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PILA02
2. PILA, Idem quod Lobia, Porticus operta ad spatiandum idonea ; quod pilis sustentetur sic dicta. Statuta Vercell. lib. 2. fol. 37. v° :
Que banna judex et consul justitie Vercellarum dare et scribi facere teneatur per notarium ad hoc deputatum, et legi facere publice ad Pilam vel lobiam ubi fiunt cautiones Communis Vercellarum.
Occurrit rursum fol. 38. et 170. v°.
P. Carpentier, 1766.
Eadem ratione porticus nundinaria seu locus, ubi merces venum exponuntur, Pila dicitur, in Charta ann. 1326. ex Reg. 72. Chartoph. reg. ch. 51 :
Concesserunt dictæ universitati (de Lautrico) plenam et liberam potestatem domos et Pilas communes et marcellum faciendi. Forum sive messegueriam, Pilas, macellum,
in Lit. ann. 1410. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 559. art. 16. Vide supra Apilagium. []
[]« 3 pila » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 320b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PILA03
3. PILA, Taberna, Taverne. Unde versus :
Est pila, pes pontis : pila, ludus : pila, taberna :
Pila terit pultes ; sed pila geruntur in hostes.
Versus alius :
Ludum laudo pilæ, plus laudo pocula pilæ.
Glossæ Lat. Gall. Sangerm. : Pila, Pelote, estueuf, taverne, ou pilier de pont, ou pile à piler fromant. Vide Pinna 2.
[]« 4 pila » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 320b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PILA04
4. PILA, Agger, moles, via strata, nostris Chaucée. Enumeratio jurium Comit. Biterr. in civitate Albiensi ann. 1252 :
Item recognovit eidem quod insimul habebant pedagium Pilæ.
Charta ann. 1509. apud Rymer. tom. 13. pag. 243 :
Relaxavimus eidem Episcopo (Londoniensi) ... forisfacta vel forisfacienda... contra formam seu effectum statutorum, actuum sive ordinationum pro ripariis, gurgitibus, stangnis, Pilis, etc.
[]« 5 pila » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 320b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PILA05
5. PILA, Uter. Inventar. rerum bellicarum ann. 1260 :
Item iiii. tonelli sine vino. Item vc. Pilæ ad oleum reponendum.
Vide Pilasca.
[]« 6 pila » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 320b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PILA06
6. PILA, Vas quoddam ad usum eorum qui pannos parant. Statuta Montis Regal. fol. 273 :
Talis persona de civitate Montis Regalis et posse, ibi battere seu parare possit, et debeat pannum seu canabum extranei ejicere extra Pilam paratoris et batenderii licite.
Vide Pilum 2.
[]« 7 pila » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 320b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PILA07
7. PILA, Mensuræ frumentariæ species. Charta ann. 1362. inter Instrument. tom. 6. Gall. Christ. col. 92 :
Remanente..... dicto prioratu de Lavineria libero et exonerato de monachis sociis et omnibus pensionibus tam in blado, quam in pecunia, et oleo,... videlicet de duobus monachis, et sexaginta Pilis frumenti pro mezada, ac eyminam olei, et sexaginta quinque solidos Turonenses.
[]« 8 pila » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 320b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PILA08
8. PILA, Porta, nostris Portail, a Græc. Πύλη. Agnellus in Vita S. Felicis apud Murator. tom. 2. pag. 163 :
Cumque pervenisset prædictus Johannicis ante ejusdem Pilam ecclesiæ, statim patefactæ sunt januæ, et vectes et serræ in aliam tacitæ evulsæ sunt partem.
Gualvaneus Flamma apud Murator. tom. 12. col. 1009 :
Tunc temporis cives de Papia sui idoli Regisolis absentiam non sustinentes de alta Pila dejecerant, cum civitatem superassent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pila Ignea, Machinamentum repertum in obsidione Melitensi ; quo pilo militari cum extante cuspide addebantur fistulæ ad ignem ejiciendum. Organum sicæ fistulariæ bajonetta oppositum : nam huic tubo sica addita, illi hastæ tubi adjecti. Hæc Carolus de Aquino in Lex. milit.
[]« 9 pila » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 320b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PILA09
9. PILA, Pars altaris, in qua Reliquiæ reconduntur, idem quod Tabula 1. Chartul. eccl. Vienn. fol. 67. r°. col. 1 :
Richardus sanctæ Vivariensis ecclesiæ episcopus... ad eundem venit oratorium, et more episcopali illud consecrari studuit, atque pignora sanctorum in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ in Pila altaris ibidem recondidit.
[]« 10 pila » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 320b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PILA10
10. PILA, Nummaria trutina, nostris alias Pile, vulgo Trebuchet. Charta ann. 1332. in Reg. 68. Chartoph. reg. ch. 2 :
Item quod tempore, quo fuit magister monetæ regiæ Tholos. pondera sive Pilæ, cum quibus ipse et ejus locumtenens recipiebant argentum et billonem a campsoribus et mercatoribus, fuerint inventa falsa et majoris ponderis, quam Pilæ custodis monetæ, cum quibus deliberati ; et dictis Pilis usus fuit per magnum tempus[] scienter, et applicando sibi lucrum ex inde proveniens.
Lit. remiss. ann. 1390. in Reg. 140. ch. 137 :
Comme Olivier Pignie, maistre particulier de nostre monnoie de Tours, eust par certains temps pesé en icelle monnoie à une Pile de cuivre pesant xxxij. mars, qui paravant avoit esté et estoit en ladite monnoie ; laquelle Pile fu depuis trouvée plus forte, etc.
[]« 11 pila » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 320c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PILA11
11. PILA, Globus, quo imperium in orbem significatur. Hist. Senens. fragm. apud Murator. tom. 20. Script. Ital. col. 42 :
Ad sinistram (imperatoris) princeps quidam, Maticus nomine, auream Pilam signo crucis insignitam, orbem terræ denotantem elevabat.
[]« 12 pila » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 320c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PILA12
12. PILA, Rotunditas quæ in platano crescit, ex Gloss. ad Alex. Iatrosoph. Ms. lib. 1. Passion. cap. 130 :
Platani Pilas colligens, siccabis eas in umbra, et in cilicio aspero, et fricabis ipsas Pilas ad cilicium.
Pilæ Ludus in equis. Vide Glossar. med. Græcit. col. 1576. voce Τζυϰάνιον.
[]« Pilha » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 323a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PILHA
PILHA, Præda, Gall. Butin. Rotulus insertus in Ordinat. Johannis Reg. Franc. ann. 1363. tom. 3. Ordinat. pag. 623 :
Quod ea quæ per dictas Gentes armorum seu servientium capientur communiter seu divisim, super dictis inimicis, sive sit Pilha, sive prisonerii, sive aliud quodcumque, quod sint eorum et cujuslibet eorum propria. Pilles faites sur noz ennemis,
in Statuto Johannis Regis ann. 1351. tom. 3. Ordinat. pag. 35.