« Crux » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 632b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CRUX
CRUX. Crucem Figere, πηγνύειν σταυρόν, in Nov. Justiniani 5. cap. 1. Nov. 67. cap. 7. Nov. 14. cap. 7. in signum
scilicet Dedicationis Ecclesiarum. Julianus Antecessor Const. 61 :
Nullus audeat ædificare Ecclesiam, vel Oratorium, antequam civitatis Episcopus veniat, et vota faciens sanctissimam Crucem infixerit in eodem loco, publice procedens, et rem omnibus manifestam faciens.Ennodius in Vita B. Epiphanii Episcopi Ticinensis pag. 388 :
Jam jamque tamen fastigia perfectionis majoris Ecclesiæ opus attigerat, ædificio et dedicationis insignibus adornato.Capitula Caroli magni lib. 5. cap. 229. 382. :
Nemo Ecclesiam ædificet, antequam civitatis Episcopus veniat, et ibidem Crucem figat publice.Eadem statuuntur et habentur in Ordine Romano et apud Herardum Turon. Archiepisc. in Capitul. cap. 46. quibus consona tradunt Balsamon in can. 7. Synodi VII. Libr. Basilic. Eclog. 4. Theophylactus in Epistola a Meursio laudata, qui ejusmodi crucis fixionem σταυροπήγιον appellant : qua de voce multa habent Gretzerus tom. 1. de Cruce lib. 2. cap. 8. et in Apolog. pro S. Cruce cap. 8. pag. 1022. Crusius in Turco-Græcia pag. 300. Meursius in Gloss. Allatius de Consensu utriusque Eccles. pag. 269. Goarus ad Eucholog. Græcor. pag. 612. et eruditus Possinus in Gloss. ad tom. 1. Pachymer. pag. 414. Neque vero Episcopo licebat in aliena diœcesi Oratorium aut Ecclesiam dedicare, ut est in Concilio Arausic. can. 10. et Arelat. II. can. 36.
Crucem Ubique Præferendi jus habet summus Pontifex. Anastasius in Leone IV :
Fecit isdem benignissimus Crucem auream : noviter et ipsa Crux, ut nos antiquitus est, Subdiaconi manibus ferebatur, ante equum prædecessorum Pontificum, quam Deo juvante in auro et argento ac gemmis melius renovavit.
◊ Majores Patriarchæ ubique etiam habent jus præferendi Crucem,
præterquam in urbe Roma, et nisi summus Pontifex præsens extiterit, vel Legatus ejus utens
insignibus Apostolicæ dignitatis cap. Antiqua. extr. de Privileg.
◊ Primates et Metropolitani, et qui jus habent pallii, intra
Primatus sui limites. Anselmus Cantuar. Archiepisc. lib. 3. Epist. 72. ad Samuelem
Dubliniensem Episcopum :
Præterea audivi, quia facis portari Crucem ante te in via. Quod si verum est, mando tibi ne amplius hoc facias : quia non pertinet nisi ad Archiepiscopum a Romano Pontifice pallio confirmatum.Vide eumdem lib. 4. Epist. 27.
◊ Patriarchis, Primatibus, et Episcopis in præsentia Cardinalium
ante se deferri vetuit Gregorius XI. PP. ea Constitutione quæ descripta legitur in tom. 2.
Concil. Angl. et in nupera Concil. Editione Parisiensi. Vide Willel. Neubrigensem lib. 2.
cap. 16. Gervasium Dorobernensem ann. 1193. pag. 1584. 1585. Continuatorem Florentii
Wigorniensis ann. 1226. Gesta Innocentii III. PP. pag. 61. Bromptonum ann. 1125. Math.
Westmonast. ann. 1279. Will. Thorn. ann. 1378. Monastic. Angl. tom. 3. pag. 147. Petrum
Mariam Campum in Histor. Eccl. Placentinæ in Regesto parte 2. num. 167. et Baronium ann.
1177. ubi de Romualdo Salernitano Archiepiscopo ex ejus Chronico, etc. præterea Saussaium
in Tractatu super hoc edito, et Marcam in Dissertat. de Primatib. num. 128.
P. , 1766.
◊ Legati Apostolicæ sedis honore
crucis
præferendæ, a Romanis pontificibus concesso, utuntur jam inde a Christi
sæculo nono, ut testis est Thomassinus lib. 2. de Discipl. ecclesiast. part. 1. cap. 58.P. , 1766.
◊ Jus præferendi crucem intra
suam provinciam a Romano pontifice accepisse archiepiscopos, efficitur ex Bulla Clementis
IV. PP. ann. 1269. in Hist. MS. monast. S. Andr. Avenion. fol. 71. r° : Ad rememorandum sacramentum Dominicæ passionis, quæ fuit nostra redemptio, mortis nostræ destructio et vitæ reparatio salutaris, Crucem quam ipse Redemptor nos redimendo subiit, gerimus figuratam interius, et in Crucifixi memoriam devotis mentibus exterius adoramus : illius quoque mirificæ Crucis signum Romani pontifices, veluti Christi vicarii habent suis gressibus prævium, ut in eis signum cum signato concordet, ac ejus, cujus vices gerunt in terris, vestigia prosequi dignoscant. Licet igitur deferendæ Crucis dignitas solis eisdem pontificibus convenire noscatur ; dignum tamen duximus ut Arelatensem ecclesiam, quam propter laudabilia suorum, qui fuerunt pro tempore, merita prælatorum, grandium honorum conspicimus titulis insignitam, hujusmodi Apostolicæ dignitatis participem faciamus. Quare ad tui et ipsius ecclesiæ decoris augmentum, tam tibi quam tuis successoribus, in perpetuum faciendi coram vobis deferri Crucem per Arelatensem provinciam, et præsenti privilegio, quo prædictam ecclesiam de speciali gratia præsignimus, plenam præsentium authoritate concedimus facultatem, anno Pontificatus nostri iv.Bulla Joannis XX. de pallio Bardan. Archiep. Mogunt. ann. 1032. in Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 16 :
Crucem ante vos portandam fraternitati vestræ concedimus et in stationibus festivis super equum equitandi licentiam damus.Eadem fere in Bulla Leonis IX. ann. 1052. ibid. pag. 18.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Moris hujus ante
Episcopos ferendæ crucis antiquitas patet ex Vita S. Samsonis Dolensis Episcopi, qui
florebat medio sæculo sexto ; sic enim ejus Vitæ Scriptor fere æqualis lib. 2. n. 10.
inter Acta SS. Bened. tom. 1. pag. 183 : Post cujus obitus aliquod intervallum imago Crucis, quæ ante eum ferri semper solebat, quamque benedixerat, quæ denique auri et argenti(laminis)circum fuerat solidata, a quodam malefico ac pessimo homine furtim detecta ac dehonestata est.
Crux Pectoralis, Ἐγϰόλπιος, quam Episcopi ad pectus appensam
deferunt, in Ceremoniali Episcopor. lib. 1. cap. 29. lib. 2. cap. 38. Hist. Translationis
S. Antonini :
Et collo supra pectus aptata Crux aurea cum imagine Christi, quæ Crux Pectoralis appellatur.Vide Encolpium.
Crux Collaria, quæ collo appenditur, ἐγϰόλπιος, Episcoporum
scilicet, apud Osbernum in Vita S. Elphegi Archiepisc. Cantuariens. n. 40. Vide Crux
pectoralis.
Crucem de Chrismate faciunt Episcopi in Ecclesiæ parietibus, cum illam consecrant. Ordo Romanus :
Et faciat Crucem per parietes cum pollice suo de ipso chrismate in 12. locis.Vide Librum Sacrament. Gregorii Magni, Ivonem Carnotensem de Sacramentis, et Petrum Damiani Serm. 1. de Ecclesiæ dedicat. Solebant vero Christiani signo crucis actiones omnes suas munire, juxta illud Hieronymi Epist. 22. cap. 15 :
Ad omnem actum, ad omnem incessum manus pingat Crucem.Similia habet Tertull. de Corona militis.
Cum Cruce Signare, Episcoporum tantum fuit. Privilegium concessum ab Urbano II. PP. Abbati Cavensi :
Concedentes... ut, inquam, successores tui per terras tui Monasterii habitas et habendas libere possis Ecclesias construere, cum Cruce signare, aliaque Pontificalia et spiritualia exercere, etc.
In Cruce, vel Ante Crucem, in altaribus, vel ante altaria oblationes
facere, in Charta ann. 1123. apud Puricellum in Monumentis Basilicæ Ambrosianæ pag. 568.
569.
Crucem ex Cinere et aqua super pectus infirmi faciebat olim Sacerdos cum extremæ-unctionis conferebat Sacramentum. Vide Ratoldum
Abbatem de Ordine unctionis infirmi, apud Menardum in Librum Sacram. Gregor. pag. 337.
339. 345.
P. , 1766.
Cruces ex cereo Paschali ostiis domorum appositæ, religionis causa. Charta ann. 1398.
inter Probat. Hist. Autiss. pag. 130. col. 1 : Dictus parvus cereus per totam hebdomadam in Vesperis, et ardens portatur in processionibus, quæ fiunt in Vesperis per totam hebdomadam Paschæ et non plus ; et de cera ipsius parvi datur omnibus de ecclesia modicum die Ascensionis Domini in missa ad faciendum Cruces, quæ poni consueverunt in liminaribus et ostiis eorum.
Crucem Bajulare. Otto Morena in Hist. Rerum Laudensium pag. 3 :
Quæ prædicti Laudenses qui ibi aderant, considerantes, placuit eisdem de mercato, quod Mediolanenses Laudensibus abstulerunt, ante ipsum Regem querimoniam proponere : statimque in quandam Ecclesiam introeuntes, duasque inde maximas Cruces ad humeros levantes ; coram ipso RegeRadevicus lib. 4. de Gest. Frideric. cap. 5 :(Friderico I. Imp.)cæterisque Principibus redierunt, et precibus ipsius Regis cum ipsis Crucibus prostrati sunt, maxime lugentes, etc.
Videns autem multitudinem eorum, qui Cruces bajularent : is enim Italorum mos est, ut habentes querelas, Crucem manibus præferant, misertus illorum, ait, etc.Guntherus lib. 8. Ligurini :
Conradus Abbas Uspergensis :.... Ex omnibus undique multiUrbibus ac vicis aderant, queruloque ferebantInnumeras clamore Cruces, hoc quippe querelasMore solent aperire suas.
Postremo cives ad id devenere consilii, ut se et sua Imperatoris traderent voluntati. Gladios itaque denudatos super colla ponentes, Cruces quoque et alia insignia præferentes, nudis plantis ad pedes Imperatoris miserabiliter se prostraverunt.Vide Glabrum lib. 5. Historiæ cap. 1. extremo.
Bajulatio Crucis. Charta Edw. I. Reg. Angl. ann. 6. apud Gul. Prynneum in Libertatib. Eccl. Angl.
tom. 3. pag. 215 :
Portionem agistamenti pasturæ a festo Pasch. usque ad festum Pentecost. quæ cessit bajulationi Crucis Archiepiscopatus illius(Cantuar.)pro rata temporis sui, etc.
Crucem Levandi, Ponendi, Portandi ubilibet Parochis et Curionibus facultatem concedebant
Episcopi. Charta Amati Archiepisc. Salernitani, apud Ughellum tom. 7. pag. 508 :
Vel ad ipsos Presbyteros, qui in supradictis Ecclesiis fuerint ordinati, nullam angariam aut servitium pars nostri Archiepiscopii illorum imponere queat, neque ad Cruces levandum, vel Codices, aut Baptismum faciendum, aut illos excommunicare, etc.Infra :
Et potestatem habeant, quando meruerint, cereum benedicere, et Baptismum facere, et aquam sanctificatam per vicos vicinantes spargere, et Cruces ponere, et mortuos ibidem sepelire, etc.Charta Alphani Archiepiscopi Salernitan. apud eumdem pag. 541 :
Et extra ipsam Ecclesiam sepelire, et per domos eorum qui ad ipsam Ecclesiam annualiter ad Dei officium audiendum ierint, ire, et aquam sanctificatam spargere, et Crucem in ipsis domibus ponere absque mea .... contrarietate.Alia Ursonis Archiepiscopi Barensis, pag. 853 :
Habeat etiam potestatem recipere mortuos, et sepelire in sepulturis suis, et portare Crucem suam ubi voluerit, ut adducat mortuos qui debent ibi sepeliri.Vide Monumenta Paderborn. pag. 134.
Crucis Adoratio in die Parasceves. S. Stephanus in Regula Grandimontensium cap. 5 :
Rursus Crucem sanctam in die sancto Parascevæ nullis ad Ecclesias suas eodem die recurrere valentibus, in Ecclesiis vestris adorare permittatis.Vide Oblatio Crucis. Ad Crucis osculum, in die S. Paresceves, neminem accedere debere, nisi qui a mortali peccato immunis sit, sancit Synodus Nemausensis ann. 1248. cap. de Eucharistia.
P. , 1766.
◊ Hinc Le Vendredy de Crois
aouré nuncupatur, in Stat. pro Clamatoribus ex lib. 1. Statut. super artif. Paris.
in Cam. Comput.P. , 1766.
Crucis Lavatio, peracta illius adoratione, in ecclesia Rotomagensi, ex Ordinar. ejusd. MS. ad
diem Parasceves : Crux adorata a clero et populo, Crucifixus in commemoratione sanguinis et aquæ fluentis de latere Redemptoris, vino et aqua lavetur, et dum lavatus fuerit, tollatur in altum et cantetur antiphona,Super omnia ligna :
finita antiphona, deferat dom. archiepiscopus aut sacerdos, et cum eo duo presbyteri, qui cantaverunt, Popule meus, Crucifixum ad sepulcrum, cantore incipiente R'.Sicut ovis ad occisionem
cum versu et regressu. Quo finito dom. archiepiscopus aut sacerdos lavat ostium sepulcri et humili voce incipiat R'.Sepulto Domino.
P. , 1766.
Crux Beleen, f. Bellicensis vel Bellismensis, perjuris timenda. Lit. remiss. ann. 1396. in
Reg. 151. Chartoph. reg. ch. 22 : Lequel Jehan Lestourmi lui respondi qu'il renioit Dieu et la Croix de Beleen, s'il mouroit ja par autres mains que par les siennes.
P. , 1766.
Crux S. Lupi Nannetis asservata, ad quam celebriora sacramenta firmabantur.
Inventar. Chartar. reg. ann. 1482. fol. 122. v° : Littera Francisci ducis Britanniæ,... per quam... promittit observare tractatus et conventiones inter defunctum regem Ludovicum et dictum ducem Franciscum contentas in pluribus articulis, quos dicti rex et dux juraverant sub vera Cruce S. Lupi et aliis reliquiis inviolabiliter observare.
P. , 1766.
Crux Osannere. Ordinar. MS. S. Petri Areævall. : De aliis cerimoniis hujus processionisAb antiphona Osanna, quæ hac die ante istam crucem cantari solebat, sic nuncupata.(in Ramis palmarum)faciendis, tam eundo quam de statione facienda ad Crucem, quæ vulgariter appellatur Crux Osannere.
De Cruce Cantare. Capitula Adalhardi Abbat. de Admonitionibus in Congregatione cap. 7 :
De Cruce decantare et legere qui non potest, dimittat, et qui potest, se non subtrahat ; et qui negligenter facit, corrigatur.Hoc est, ni fallor, de ambone, de pulpito, ubi major Crux etiamnum statuitur, adeo ut qui voce non valeret, in eo canere vel legere non præsumeret. Vide Pronuntiator.
Crucem Apponere solebant in Wallia, qui rem sibi competere asserebant, saisiebant. Charta
Edwardi I. Reg. Angl. apud Gul. Prynneum in Libertatib. Eccles. Angl. tom. 3. pag. 219 :
Quod quidam de partibus illis asserentes quædam blada, quæ idem David... emit... sua esse, quandam Crucem super blada prædicta, prout moris est in partibus illis, apponi fecerunt : occasione cujus Crucis prædictus David aliquam administrationem de bladis illis habere non potest, etc.
Crucem Sanctificare. Capitula Theodori Cantuar. cap. 49. Edition. Acherianæ :
Presbytero liceat soli Missam facere, si necesse est, et populum benedicere in Parascevem, et Crucem sanctificare.Totidem ferme habentur in Pœnitentiali ejusdem Theodori cap. 2. Editionis Jacobi Petiti.
Jurare in Cruce consecrata, pejerare, in Pœnitentiali Cumeani
Abbatis cap. 5. Gregorii III. PP. cap. 7. Bedæ cap. 3. 12.
Ad Crucem Confugere, veluti ad locum asyli et immunitatis jure donatum, in Concilio Claromontensi ann.
1093. can. 29. 30 :
Si quis ad aliquam Crucem in via persequentibus inimicis, confugerit, liber ac si in ipsa Ecclesia permaneat. Quod si quis pro securitate Ecclesiæ vel prædictæ Crucis aliquod crimen peregerit,... et ad Ecclesiam vel Crucem confugerit, accepta securitate vitæ et membrorum, reddatur justitiæ.Vetus consuetudo Normanniæ cap. 23 :
Si comme il advient de ceux qui sont fuitifs pour aucun crime, ou qui sont en Chartre, ou en lieux, qui eschappent et s'enfuient en l'Eglise, où ils embrassent une Croix.Cap. 82 :
Se aucun damné ou fuitif s'enfuit à l'Eglise ou en cymitiere, ou en lieu saint, ou si il s'aert à une croix qui soit fichée en terre, la justice laye le doit laisser en paix par le privilege de l'Esglise, si qu'elle ne mette la main à luy, etc.Ubi Latina Editio, vel Cruci fixe adhæret. Vide Anonymum Combefisianum in Leone Philos. n. 22.
Crucis Judicium, quo quis reus cujuspiam factus delicti seu criminis, sese expurgabat, cujusmodi
per Crucem purgationis mentio est passim apud Scriptores ævi medii. Synodus Vermeriensis
ann. 751. can. 17 :
Si qua mulier se reclamaverit, quod vir suus nunquam cum ea mansisset, exeant inde ad Crucem, et si verum fuerit, separentur.Charta Divisionis Imperii Caroli Magni cap. 8 :
Si causa, vel intentio controversiæ talis inter partes, propter terminos aut confinia regnorum, orta fuerit, quæ hominum testimonio declarari, vel definiri non possit, tunc volumus, ut ad declarationem rei dubiæ Judicio Crucis Dei voluntas, et rerum veritas inquiratur, nec unquam pro tali causa cujuslibet generis pugna, vel campus ad examinationem judicetur.Similia leguntur in Præcepto Ludovici Pii de Divisione Imperii cap. 10. nisi quod pro judicio Crucis, habetur vexillo Crucis : quæ quidem purgatio usurpari potissimum solita fuit in controversiis Ecclesiasticis. Capitula Ludovici Pii ad Legem Salicam :
In sæculari quidem causa hujuscemodi testium diversitas campo comprobetur : in Ecclesiasticis autem negotiis, Crucis judicio rei veritas inquiratur.Vide Grimmii Antiquit. Juris pag. 926.
◊ At qualis illa fuerit Crucis examinatio, ambigunt
doctiores, et in varias varii secedunt sententias. Quidam enim, atque in iis Delrius lib.
4. Disquisit. magic. sect. 3. quæst. 6. § 2. Lindenbrogius in Gloss. et alii, genus fuisse
purgationis per sortes, quibus ad Crucem aliquam manus imponens, vel eam amplectens, quis
sese expurgabat. Certe ad Crucem juramenta exacta testantur passim Scriptores. Nithardus
lib. 2. Hist. ann. 841 :
Quæ dum sprevissent, classisque appropinquari videretur, Crucem in qua juraverant, et Karolum ut cognoverunt, relicto littore protinus fugerunt.Beda de Remediis peccat. cap. 4 :
Qui perjurat in manu Episcopi, aut Presbyteri, vel altari, vel Cruce consecrata, unum annum pœniteat.Pius PP. I. apud Gratian. 12. quæst. 5 :
Qui pejerat se in manu Episcopi, aut in Cruce consecrata, tres annos pœniteat. Si vero in Cruce non consecrata, annum unum pœniteat.Eadem habentur in Pœnitentiali Gregorii II. PP. cap. 7. apud Rhabanum in Epist. ad Heribald. cap. 18. Reginonem lib. 2. cap. 331. 332. et Burchardum lib. 12. cap. 5.
◊ Censent præterea idem Delrius, Spelman. et Lalandius examen
Crucis istud forsitan esse quod in Legibus Frision. cap. 14. describitur, et fit per duos
ramusculos, seu tenos, uti vocantur, quorum alter Cruce insignitur, altari
impositos.
◊ Alii, quos inter Gretzerus tom. 1. de S. Cruce lib. 2. cap. 21.
et tom. 3. lib. 5. Paralip. ad cap. cit. et Ferrandus lib. 2. Disquisitionis reliquiariæ
1. part. cap. 3. putant hanc Crucis explorationem factam ipso Crucis ligno in ignem
conjecto, ut si illæsum permansisset, reus absolutus fuerit ; si contra, damnatus.
◊ Verum hisce repugnant sententiis istius examinationis per Crucem
formulæ, quibus eæ conceptæ leguntur, Cruce contendere, decertare, in Capit. 4.
ann. 803. cap. 3. in Lege Langobard. lib. 2. tit. 28. §. 3. tit. 55. § 25. Carol. M. 132. 65.
Capitul. Caroli M. lib. 3. cap. 46. lib. 4. Append. 2. § 33. 34. Unde quidam, ait Delrius,
Crucem fuisse genus armorum, frustra hariolati sunt.
◊ Legimus etiam non semel Stare, Adstare ad Crucem.
Capitul. ann. 779. cap. 10. et Additio 4. cap. 129 :
Si accusator contendere voluerit de ipso perjurio, stet ad Crucem.Formula vetus edita a Bignonio et Lindenbr. :
Taliter fuit ei judicatum, in ipso placito ante ipsum Vigarium, vel ante ipsos pagenses, ut ad Crucem, ad judicium Dei, pro ipsa terra in noctes 42. in ipso hoc deberent adstare, quod ita et fecerunt. Exire ad Crucem,in Concilio Vermeriensi ann. 752. can. 17. Ordo Romanus :
Singula quæque dijudicet, et aliquos a cibis abstinendo, alios eleemosynas dando, nonnullos sæpius flectendo genua, sive in Cruce stando, aut aliquid aliud hujusmodi quod ad animæ salutem pertinet.Eadem habet Beda in Præfat. ad lib. de Remediis peccator.
◊ Exstat porro aliud præclarum istius judicii exemplum in veteri
Notitia, quam in Cancellaria Canonicorum Veronensium asservari auctor est Hieronymus
dalla Corte lib. 4. Hist. Veronensis pag. 178. quo non minime illustrantur quæ
paulo videntur intricatoria in supra allatis verbis, et si rem non omnino expediant. Sic
autem Chronicon istud sub ann. 798 :
Tandem habito consilio pacti sunt, ut hæc Dei et sancti Spiritus reservarentur judicio, eligentes duos juvenes Clericos, sine ullo crimine existimatos, statuerunt in Ecclesia S. Joannis Baptistæ ad Domum, et ad Crucem stare fecerunt, quorum unus Aregaus, post Archipresbyter Ecclesiæ majoris, nomine, ex parte publica, alter vero ex parte S. Zenonis, Pacificus videlicet, qui post Archidiaconus Ecclesiæ majoris fuit. Hi ambo ab introitu Missæ usque ad mediam Passionem tantum, quæ est secundum Matthæum, pariter starent, ille qui de parte publica datus fuerat, in terram velut exanimis corruit, Pacificus vero usque ad finem Passionis stetit. His gestis, et omnibus gratias Deo agentibus, quartam partem tam civitatis, quam castelli, pars Episcopii... accepit.Notitiam integram descripsit ex Panvinio Ughellus in Episcopis Veronensibus pag. 610.
◊ Ex his plane docemur eos qui hujusmodi subibant examen, revera
in pedes stetisse, illumque qui hoc victus divino videbatur judicio, in terram corruisse :
quod et indicant verba laudatæ a nobis Formulæ :
Sed et ipse in ipso placito ad ipsam Crucem visus cadisse : sed dum hæc causa sic fuit inventa, quod ipse ille qui ad ipsum judicium, vel ad ipsam Crucem cadisset, etc.Eo etiam referenda videntur quæ habet Agobardus Lugdun. lib. contra Judicium Dei num. 1 :
Jube ferrum, vel aquas calefieri, quas manibus inlæsus attrectem : aut constitue Cruces, ad quas stans immobilis perseverem.Illius autem qui ad Crucem ceciderat, et hac examinatione victus fuerat, Crux evindicata dicitur in lemmate ejusdem Formulæ.
◊ Sed ut verum fatear, quale fuerit ad Crucem examen, ex his non
omnino percipi constat. An enim qui illud subibant, ante Crucem aliquam in pedes stabant,
quod vult Hieronymus dalla Corte ? E davanti ad una Croce gli fecero in piedi
fermare. An vero ad Crucem stetisse dicti sunt, quod expansis brachiis,
efformata quodammodo Crucis specie, certo temporis spatio starent, quæ fuit pœnitentiæ
species, potissimum apud Monachos, uti mox indicabimus ? Verum nodum videtur solvere
Rudolphus Fuldensis in Vita S. Liobæ Abbatissæ Biscofheimensis cap. 15. Cum enim
infantulus recens natus in stagno Monasterio vicino inventus fuisset, crimenque alicui e
Sanctimonialibus adscriberetur, Lioba Abbatissa ut an revera alicujus e suis
Sanctimonialibus partus esset, detegeret,
præcepit omnibus Oratorium ingredi, et extensis in Crucis modum brachiis stare, quoadusque singulæ Psalterium totum ex ordine psallendo complerent, et deinde per tres vices in die, hoc est, tertia hora, sexta, et nona, vexillo Crucis elato, cum Litaniis Monasterium circuire, et pro purgatione sua divinam misericordiam invocare. Quod cum fecissent, et in hoc ordine jam bis expleto, hora nona omnes Ecclesiam intrarent, cunctusque populus pariter congregatus adesset, beata virgo Lioba perrexit ad altare, et stans ante Crucem, quæ jam tunc tertio portanda parabatur, extendit manus in cælum, et cum gemitu ac lacrymis precabatur dicens : Domine Jesu Christe Rex Virginum, integritatis amator, invictissime Deus, ostende virtutem tuam, et libera nos ab hac infamia, quia improperia improperantium tibi ceciderunt super nos. Hoc cum dixisset, paupercula illa,Ex his, inquam, percipitur eos, qui Crucis judicium subibant, expansis in Crucis formam brachiis, ad Crucem revera stetisse certo ac definito tempore, et donec recitaretur, vel Evangelium, vel Oratio Dominica, etc. qui si immobiles permanerent, innocui ; si vero divino quodam judicio caderent, aut crimen fateri ultro cogerentur, rei habebantur. Proinde eo referendum existimaverim quod habet Halitgarius Cameracensis in Pœnitentiali cap. 10 :(mendica)antiqui hostis et captiva pariter et ministra, dæmonio repletur, et quasi flammis circumdata, nomen invocat Abbatissæ, crimenque quod commiserat confitetur. Tum vero in cælum clamore sublato, plebs omnis obstupuit miraculo, etc.
Si titubaverit Sacerdos super Orationem Dominicam, quæ dicitur Periculosa, una vice 50. Psalmos, secunda vice centum plagis.Eadem ferme habet Cumeanus Abbas de Mensura pœnitentiaria cap. 13. Vide Mabillonium lib. 6. de Re Diplomat. Charta 51. et notam adjunctam, ubi examen Crucis eodem modo explicatur, quo hic a Cangio. Huic explicationi subscribit etiam doctissimus Muratorius Scriptor Ital. tom. 2. part. 2. pag. 101. col. 2. Verum Sirmond. in Glossario ad calcem Supplementi Conciliorum Galliæ alio prorsus modo rem expedit. Examinationis Crucis, inquit, forma sic describitur ab antiquis. Duæ præparabuntur tesseræ, quarum una pura, altera Crucis charactere insignita sit, quæ duæ linteo obvolvuntur seorsim, ne internosci possint, et in Ecclesia super altare, foras super Sanctorum Reliquias ponuntur : deinde post varias ad Deum preces, Presbyter aut puer innocens, altero absente, harum unam tollit, quæ si ea sit, quæ Cruce signatur insontem pronuntiant accusatum, sin vero pura, reum judicant. Huc usque Sirmondus. Vellem ut vel unus ex illis antiquis conglobatim laudatis nominaretur, cum hæc expositio nullo modo conveniat dictis hactenus.
◊ Hanc demum per Crucem examinationis et judicii speciem abrogavit
Ludovicus Pius Imp. ut habetur in Capitulari Aquisgran. ann. 816. cap. 27. in Lege
Longobard. lib. 2. tit. 55. § 32. Lothar. 1. c. 90. et in Capitulis Caroli magni lib. 1. cap.
102 :
Sancitum est, ut nullus deinceps quamlibet examinationem Crucis facere præsumat, ne Christi Passio quæ glorificata est, cujuslibet temeritate contemptui habetur.Sed et, ut supra attigimus,
Ad Crucem Expansis Brachiis stare, vel se prosternere, pœnitentiæ species fuit, ut legere est in Canonibus
Saxonicis Edgari Regis cap. de Magnatum pœnitentia § 3 :
Sæpe etiam se extendat super signum Crucis, nunc erectus, nunc in terram prostratus.Chrodogangus Metens. Episc. in Reg. Canonicor. cap. 33 :
Si quis Clericus contumax aut inobediens... aut indicti jejunii transgressor, aut juxta Crucem standi et adorandi contemptor... fuerit, etc.Ubi Editio Labbei cap. 17.
aut ad Crucem stare jussus contempserit, etc. Eo etiam referenda, quæ habet auctor Vitæ S. Austrebertæ num. 15 :
Evigilansque Præposita, nesciens esse Dei famulam, valde eam increpavit, dicens : Cur ita agis, Soror ? quare inquietas quiescentes ? vade, inquit, ad Crucem. Illa autem gavisa, cucurrit quantocius, stetitque immobilis, psallens, donec hora competenti, signo dato, consurgerent omnes.Ubi recte Yepez observat fuisse in usu ea ætate apud Monachos ejusmodi pœnitentiam, idque firmat ex Vita S. Lamberti apud Canisium tom. 2. Var. Lect. pag. 176. quæ quidem inde videtur fluxisse, quod qui criminis arguerentur, in purgationis judicium ita ad Crucem stare cogerentur. Præallatis addo quæ habet Petrus Damian. lib. 1. Epist. 19 :
Is itaque quandam scriptiunculam reperit, ubi dicebatur, quia si quis duodecim illic notatos Psalmos vices quater erectis in modum Crucis manibus caneret, pro uno posset anno pœnitentiæ regulariter compensare, etc.
P. , 1766.
◊ Pœna apud monachos et
moniales præsertim usurpata, cum scilicet expansis in crucem brachiis psalmum
Miserere aliasve preces recitant, Croisade dicta in Stat. MSS. monialium
Congregat. Casal. Bened. cap. 25 : Et si pour cela elles ne s'amendent, on leur fera faire des Croisades au meilleu dudit chœur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ad Crucem Comedere, alia pœnitentiæ species fuit in Monasterio S. Victoris Massil. uti patet ex
Capitulo generali anni 1312. in quo pro bono pacis statuitur, quod Prior claustralis abstineat se a correctione Monachorum, nec comedat ad Crucem, nec det licentias comedendi.Ex quibus verbis conjicere est hujusmodi pœnitentiam modo spontaneam, ut in Monasteriis fit, modo coactam fuisse.
Cruces appellatæ Litaniæ publicæ, seu Processiones Ecclesiasticæ, in quibus præferri
solent Cruces, ut est apud Sozomenum lib. 8. cap.
8. Visiones Flotildæ :
Cum venissent ad civitatem homines illarum villarum, inter quos habitabat, Deum precaturi cum Crucibus, vidit B. Remigium et S. Martinum deforis eisdem Crucibus obviantes.Wolfardus Presbyt. lib. 3. de Miraculis S. Walburgis num. 11. Hebdomadam Crucium vocat, quæ nostris Rogationum dicitur. Ibidem :
Accidit... ut eo tempore, quo per universum mundum Cruces in Rogationibus solenniter solent elevari, etc.Infra :
Dum paratis omnibus Cruces a fidelibus efferentur.Vita S. Cunigundis Imp. n. 12 :
Dum ipsa cum Conventu Crucem (nam dies Dominicus erat) sequitur, Abbatissa defuit.Num. 22 :
Cum ad sua a Crucibus homines essent reversi, nam dies Rogationum instabant, etc.Vita S. Arnulfi Metensis Episcopi cap. 10 :
Extra civitatem cum Crucibus atque promiscuo genere populi orandi gratia secundum morem processit.Supplex Libellus Monachorum Fuldensium Carolo Magno oblatus cap. 19 :
Ut Crucis gloriatio id singulis diebus Dominici fiat ante Missam, fratribus omnibus circa vicina quæque loca Monasterii Crucem sequentibus, Hymnos et Antiphonas cantantibus, sicut apud majores nostros usus erat, in diebus Dominicis Passionis et Resurrectionis Domini gloriam celebrari, et quod in diebus jejuniorum ab Episcopo decretis, Crucem portare, et Litanias facere liceat.Quo loco, Gloriatio Crucis, non est adoratio, uti vult Browerus, sed elevatio. Aresta ann. 1260. in 1. Regesto Parlamenti fol. 22 :
Super equo, quem Dom. de Bailleul debet ipsi Dom. de Caumont reddere in domo sua de Caumont quolibet anno ; super quo Dom. de Caumont facit eum submoneri quolibet anno ad primas Cruces.Id est, Processiones quæ fiunt in die S. Marci 25. April. nam secundæ sunt, quæ in Rogationibus, Processiones porro etiamnum in Andaino et vicinis locis in Ducatu Luxemburgico Cruces appellari, auctor est Joannes Robertus ad Vitam S. Huberti cap. 4. Vide Eckeardum juniorem de Casib. S. Galli cap. 6. et Chronicon Montis-Sereni pag. 125. Præterea Nov. Justiniani 123. cap. 31. et Eclog. Leonis et Constantini Impp. tit. 9. § 17.
P. , 1766.
◊ Croix, eodem sensu, in
Lit. remiss. ann. 1374. ex Reg. 105. Chartoph. reg. ch. 458 : Jehan Dourderon..... la vigile de l'Ascension Nostre Seigneur portast un confanon ou baniere de l'église de Landricourt aus processions et Crois, en la compaignie du curé et des gens d'icelle ville, etc.
Cruces Nigræ, ita dicta Litania major, seu Gregoriana, quod, cum agebatur, ædes sacræ, altaria,
atque adeo populus ipse nigris ornamentis et vestibus induerentur. Durandus lib. 6.
Ration. cap. 102. n. 2. 10 :
Litania hæc dicitur Gregoriana vel Romana : vocatur etiam Cruces nigræ, quoniam in signum mœroris ex tanta hominum strage et in signum pœnitentiæ homines nigris vestibus induebantur, et Cruces et Altaria nigris velabantur, etc.Quo spectant, quæ ab ipso Gregorio scribuntur in Epist. ad Episcopum Ravennatem, in qua Litania ista, Tempus cineris et cilicii appellatur : et in Ordine Romano et ab auctore Micrologi cap. 57. narrantibus eam ob causam a Patribus sancitum, ut non equitando, non vestibus pretiosis utendo ; sed in cinere et cilicio perageretur. Meminit porro Joinvilla Crucium nigrarum, dum ait, natum S. Ludovicum in festo die sancti Marci Apost. :
Celui jour portoit-on les Croix en Procession en plusieurs lieux de France, et les appelloit-on Croix noires.
P. , 1766.
◊ Codex MS. S. Vict. Paris.
sign. 28. fol. 118. v°. col. 2 : La premiere Letanie en trois manieres est apelée : au premier Letanie gregnour : au secont est dite Processions de sept fourmes : au tierz est dite Croix noires.
Cruces Bannales. Peregrinationes et Processiones, non quæ Imperiali banno et Edicto statutæ et
confirmatæ erant, ut censet Joannes Robertus ; sed quæ intra parœciarum seu Ecclesiarum
bannum et districtum peragebantur, vel potius Processiones districtus cujusvis
parœciæ, ut docuimus ad Joinvillam. Catal. Abb. Andain. apud Robertum ad Vitam S.
Huberti :
Item obtinuit confirmari Monasterio oblationes fidelium, quæ vulgo Cruces bannales dicuntur de tribus Decaniis.Charta Guidonis Cardinalis Prenestini ann. 1202. apud Bollandum 22. Martii pag. 391 :
Dilecti filii fratres Eykensis Ecclesiæ humiliter a nobis postularunt, quod Sacerdotes et parochianos quarumdam villarum Ecclesiam suam infra milliare circumjacentium... literis nostris commoneremus, ut singulis annis cum bannalibus Crucibus sicut de jure et antiqua consuetudine ad alias Conventuales Ecclesias per Episcopatum Leodiensem fideles solent convenire, ipsi quoque pro salute animæ suæ peregrinantes, infra 4. dies Pentecostes prædictam Ecclesiam visitarent, etc.Alia Charta pag. seq. :
Et singulis annis cum bannalibus Crucibus suis eleemosynis suis Eykensem Ecclesiam visitarent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Crux Tensa, Erecta ad Processionem. Testamentum Guillelmi Comitis Narbon. ann. 1397. inter
Anecd. Marten. tom. 1. col. 1630. E : Et ipsa Missa dicta et celebrata, volumus et testando ordinamus, quod omnes illi dictam Missam cantantes et celebrantes, veniant cum Cruce tensa, et aqua benedicta, ad dictos tumulos, nostrum et dictæ Dominæ matris nostræ, ubi cum fuerint, spargant aquam benedictam super dictos tumulos, et ibi decantent et dicant absolutiones et orationes pro mortuis dici et cantari consuetas.
Schola Crucis, seu eorum, qui in processionibus Cruces præferunt. Cencius
Camerarius in Ceremoniali :
Præfecti navales, schola Crucium et Capellani tale Presbyterium... accipiunt.
Cruce Subscribere, seu Signum Crucis, subscriptionis vice, chartis et instrumentis apponere. Diploma Witredi Cantiæ Regis editum in Synodo Becaceldensi
ann. 694. quo Diplomate sancit non esse licitum cuiquam usurpare,
Quod antea fuerat Domino concessum, et Cruce Christi firmatum atque dedicatum.Concilium Celichytense ann. 816. can. 6 :
Sancitum est, ut non frangantur judicia Episcoporum, quæ a nobis nostrisque prædecessoribus synodali decreto constituta sunt,... seu etiam de omni re quæcumque cum vexillo sanctæ Crucis Christi roborata est, sic stare servareque præcipimus.Concilium Triburiense ann. 821. can. ult. :
Et Imperator et pæne omnes Galliæ et Germaniæ Principes subscripserunt, singuli singulas facientes Cruces.Charta Philippi Regis Franc. ann. 1076. in Chron. Abbatiæ S. Joannis de Vineis :
Sicut usus postulat, imposita Cruce, et imposito meo sigillo regali adstipulationem litteris retractam confirmavi.Charta Henrici II. Regis Angl. in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 7 :
Has donationes et ordinationes confirmarunt et Cruce signarunt Henricus Rex et Mathildis Regina, etc.Ordericus Vitalis lib. 4 :
Dunstanus etiam Archiepiscopus cum suffraganeis suis prædictarum rerum donationem facto Crucis in Charta signo corroboravit.Idem lib. 12 :
Ipse veroAdde lib. 11. pag. 840. Arnulfus Lexoviensis Episcopus in Epist. ad Abbatem S. Ebrulfi :(Rex)libenter eam(Chartam)Cruce facta firmavit, et optimatibus suis, qui aderant, Crucis signo similiter corroborandam tradidit.
Qui obedientiam Prælato suo viva voce et scripto, juramento etiam corporaliter interveniente, adhibita salutiferæ Crucis impressione signavit.Ingulfus :
Nam chirographorum confectionem Anglicanam, quæ antea usque ad Edwardi Regis tempora fidelium præsentium subscriptionibus cum Crucibus aureis, aliisque signaculis firma fuerunt, Normanni condemnantes, chirographa Chartas vocabant, etc.Ubi observare licet, in subscriptionibus effictas cruces aureas, ut et apud Matthæum Paris in Vitis Abbatum S. Albani pag. 52 :
Cumque inspicerentur Regum Anglicanorum, Offæ scilicet ac cæterorum scripta, in quibus pro sigillis novo more dependentibus veteri consuetudine Cruces aureæ manu Regum depictæ, in principio positæ erant, etc.Istius porro moris Crucem apponendi in subscriptionibus prostant passim exempla, præsertim in Chartis Anglo-Saxonicorum Regum, apud Ingulfum, et in Monastico Anglicano tom. 1. pag. 14. 15. 17. etc. Vide Ordericum pag. 603. et Mabillonium de Re Diplom. lib. 2. cap. 21. num. 9. ubi docet idem fuisse ab Hispanis Regibus observatum.
◊ Interdum vero ipsis Chartulariis cruce subscribebant, qui
quidpiam Ecclesiis donabant. Liber Chirographorum Absiæ fol. 61 :
Concessit eisdem Monachis omnia dona matris suæ, faciendo Crucem cum matre in Chartulario.Hujuscemodi subscriptiones complures exstant in Tabulario ejusdem Monasterii, hisce formulis ad Crucis figuras adscriptis :
Hanc Crucem fecit Goffridus Rufus : Hanc fecit Paganus frater ejus. Istam fecit Raginaudus frater ejus, etc.
◊ Quinetiam is mos apud Græcos obtinuit, ut perinde Cruce
subscriberent. In Synodo VIII. act. 10. subscribunt Imperatores Basilius,
Constantinus, et Leo, πήξαντες ἰδιοχείρως ἐν τοῖς πέντε βιϐλιοις
τοῦ τιμίου στυροῦ τὸν τύπον,... γεγραφότες τὰς οἰϰείας ὀνομασίας. S. Joannes
Damascenus in Synodica ad Theophilum Imp. pag. 134 :
Ἀλλὰ ϰαὶ πρὸς πλείονα πληροφοριαν, τοὺς τδιοχείρους μοῦ σταυροὺς ὑπογράφω τῷ τῆς ὀρθοδοξίας λιϐέλλῳ ἑπόμενος.Infra παραϐάτης τῶν ἰδιοχείρων σταυρῶν, dicitur perjurus, vel qui fidem scripto consignatam fallit, qui σταυροπάτης aliis appellatur. Nicetas Paphlago in Vita S. Ignatii Patriarchæ Constantinop. :
Τῷ μυριάϰις τὸν τίμιον τοῦ Χριστοῦ ϰαταπετατηϰότι σταυρόν.Scylitzes in Michaele Calaphate, qui jusjurandum ruperat, pag. 730 :
Ἡμεῖς σταυροπάτην Καλαφάτην βασιλέα οὐ θέλομεν.Auctor incertus post Theophanem pag. 436 :
Καὶ ἀθετήσας τὸν σταυρὸν, ϰαὶ τὴν ἐπιγραφὴν, ἥν ἐποίησεν, ἐστράφη εἰς τὸ ἐναντίον μέρος.
◊ Interdum quo solennius ac firmius esset pactum, quod
subscribebatur, cruces ipsæ exarabantur calamo in pretioso Christi sanguine intincto :
cujus rei exempla produnt Theophanes sub ann. 20. Heraclii pag. 275. Leo Grammaticus in
Michaele Theophili filio pag. 465. et Symeon Logotheta
in eodem Michaele num. 40. Vide Chronici veteris fragmentum apud
Baluzium ad Agobard. pag. 129. et Allatium lib. de utriusque Ecclesiæ perpet. Consens.
pag. 1634. 1635. Denique cruce subscribebant, qui literas nesciebant. Vide Glossar. med.
Græcit. in Σταυρούς ποιείν.
◊ Inde porro origo vocis signum, pro subscriptione,
petenda, quod qui subscriberent, signum Crucis non modo exararent ; sed et in
iisdem subscriptionibus signum sanctæ Crucis imprimere, vel signo sanctæ
Crucis chartas firmare se testarentur : quod quidem adhibuere ut plurimum fideles,
tanquam symbolum juramenti, seu sacramenti : cum duplex sit Sacramentum, corporale
scilicet, et quod in instrumento continetur : Instrumento enim
jurare dixit Lex 3. Cod. Si quis minor se majorem dixerit, (2, 42.) ut manu
jurare, vetus Scheda Abbatiæ Moissiacensis :
Comes Tolosanus hanc eandem donationem ibi deveniens rogatu nostro corroboravit, firmavit, manuque propria juravit,id est, subscriptione sanctæ Crucis. Nam ut sacramentum corporale fiebat tactu sanctæ Crucis, ita sacramentum instrumentale, ut ita dicam, fiebat appositione, et impressione signi ejusdem sanctæ Crucis. Atque ita censet vir doctissimus Marca lib. 5. Hist. Beneharn. cap. 55. Vide Signum.
P. , 1766.
Crucis Expressio, Signum Crucis Chartis, subscriptionis vice, appositum. Chartul. S. Joan.
Angeriac. fol. 31. r° : Idem pergamenum acceptum per expressionem Crucis suæ fratrumque suorum super altare S. Johannis ideo posuit, ut nemo ulterius hanc emptionem delere possit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Aliquando præ
litterarum ignorantia signum crucis in Diplomatibus appositum fuisse testes sunt
locupletissimi, Withredus Cantiæ Rex apud Spelmannum tom. 1. Conc. pag. 198. qui
subscribit in hunc modum : Ego Witheredus Rex Cantiæ omnia supra scripta confirmavi, atque a me dictata propria manu signum sanctæ Crucis pro ignorantia litterarum expressi :quod iterum repetit ibid. pag. 193. Tassilo Dux Bajoariorum, qui Chartam pro Attone Abbate Saltzburgensi ita concludit Metrop. Salisbur. tom. 1. pag. 125 :
Quod manu propria, ut potui, characteres chirographi inchoando depinxi coram Judicibus atque optimatibus meis. signum manus meæ propriæ Tassilonis, etc.et Heribaldus Comes sub Ludovico II. Imperatore in Charta, quam exhibet Mabill. lib. 6. de Re Diplom. pag. 543. et 544 : .
Signum Heribaldi Comitis sacri palatii, qui ibi fui, et propter ingnorantiam litterarum signum sanctæ Crucis feci.Justinian. Novella 73. cap. 8. præcipit, ut Contrahens illiteratus paucas ad minus litteras scribat, testibus quinque præsentibus, quorum unus addat quæ post illas paucas literas fuerint addenda. Et Leo Philosophus Novella 72. ut signo Crucis a Contrahente apposito fides habeatur :
Etiam si qui pactum inierunt sua manu sacro-sanctæ Crucis nota scriptum signarint.Vide Marin. Pap. Diplom. pag. 281. b. et 307. a et S. Rosa de Viterbo Elucidarii tom. 1. pag. 321. sqq.
Crux Triumphalis, dicta Durando lib. 1. Ration. cap. 1. num. 41. quæ in plerisque locis in medio
Ecclesiæ ponitur. Crux triumphalis, Crux Dominica, quam Veram Crucem vulgo
dicimus, apud Vincentium Belvacens. lib. 32. cap. 97. In Charta Balduini II. Imp.
Constantinop. ann. 1247. fit mentio Crucis triumphalis, quam Byzantio in Franciam
ad S. Ludovicum Regem misit idem Princeps. Vide Addit. ad Matth. Paris pag. 108. et Notas
ad Villharduinum pag. 311.
Cruces vice terminorum, in agrorum confiniis, non semel occurrunt. Præceptum Childeberti I. Franc. Regis ann. 528. pro S. Carilepho Collect.
Ampliss. tom. 1. col. 2. et 3 :
Et inde pergit in dextram usque ad summum montem, et iterum descendit usque in vallem, ubi Cruces in arbore et lapides subtus infigere jussimus... Et illa in sinistra parte relicta peragitur per terminos et lapides fixas, propter stratum veterem per summum frafugetum, ubi Cruces in arbores quasdam, sed et clavos et lapides subterfigere jussimus, et pervenit ad locum, ubi junguntur fines Sunemurenses et Baliavenses et Marojalenses, ibique in arboribus Cruces facere et sub ipsas lapides subterfigere jussimus.Charta Childeberti II. ann. 706. apud Mabillon. de Re Diplomat. pag. 481 :
Et oratorio ille ad Cruce, qui conjungitur ad ipso termeno de ipsa villa Solemio, etc.Charta fundationis Abbatiæ S. Guillelmi in deserto ann. 838 :
Omnia hæc cum omni integritate, sicuti a Misso genitoris nostri Caroli Leydrath Archiepiscopo traditum est in arboribus per Cruces et terminationes assignatum fuit.Liber Mirabilis, seu Tabularium Abbatiæ Conchensis in Ruthenis Ch. 1 :
Per concava loca, et sicut mons dividitur per Cruces, quas manibus nostris posuimus et ibi construximus.Charta Calixti PP. ann. 1120. pro Ecclesia Matisconensi apud Chiffletium in Tornutio :
Infra quos videlicet terminos, sicut per Cruces juxta terræ consuetudinem distincti sunt, captiones, deprædationes,... penitus prohibemus.Statut. Vladisl. Jagel. ann. 1420. inter Leg. Polon. pag. 76 :
Quod si contigerit aliquem litigantem pro limitibus, docere vel ostendere... in silvis signa ad instar Crucis facta, ut est moris, etc.Charta ann. 1117. pro Libertatibus Villæ Pruliacensis :
Si aliquis ex justitia nostra alicui de burgo intra Cruces injuriam intulerit, etc.Id est, intra banleucam. Vide Catellum in Hist. Occitan. pag. 786. Doubletum in Hist. Sandionysiana lib. 3. cap. 12. pag. 835. Mabillonium tom. 5. Vitarum SS. Ordinis S. Benedicti pag. 90. Hist. Monasterii S. Nicolai Andegav. pag. 59. Ingulfum pag. 856. 878. 881. Thomasserium in Consuetud. Bituric. pag. 143. etc. Haltaus. Glossar. Germ. col. 214. voce Creuz. Hispani porro Encruzijada, appellant vias duas, quæ ad unam Crucem tendunt, vel desinunt. Vide Thomasserium in Consuetud. localib. Bituricens. lib. 1. cap. 16. 57.
P. , 1766.
Crucis in Formam Fossæ ad confinia agrorum ad ecclesiam pertinentium designanda. Charta Goberti de
Asperom. ann. 1152. inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonstr. col. 422 : Ecclesiæ Rengisvallis fratres in futurum præcaventes collatum sibi beneficium certius designantes, fossas formam Crucis habentes in omnibus prædictis terminis diligenter effodere curarunt.
P. , 1766.
Crux, signum jurisdictionis seu proprietatis ecclesiasticæ et Militum ordinis S.
Joannis Hierosol. Scacar. Paschæ apud Rotomag. ann. 1230. in Reg. S. Justi Cam. Comput.
Paris. fol. 23. v°. col. 1 : Præceptum est quod Cruces removeantur desuper domos Pompontis episcopi, in quibus Hospitalarii petebant jurisdictionem suam, tanquam in elemosina propria, pro eo quod ibi habebant xij. denarios de redditu, vel duos solidos, vel circiter.Charta ann. 1313. in Reg. 49. Chartoph. reg. ch. 203 :
Major et pares Rothomagenses dicebant quod hospitale prædictumVide infra Denerada.(vici S. Audoeni)erat in justitia eorumdem, tanquam feodum laicale, quodque administrator prædictus seu gentes ejusdem in quodam oratorio, existente in hospitali prædicto, indebite posuerant quamdam Crucem in juris et justitiæ eorumdem præjudicium et gravamen : quare petebant amoveri seu dirui dictam Crucem : dicto administratore e contrario dicente Crucem prædictam amoveri vel dirui non debere, cum ædificium, in quo erat afixa, non sit oratorium, sed capella. Tandem post multos et diversos tractatus concordatum extitit inter partes prædictas, quod Crux prædicta, eo modo quo nunc est, in dicta capella de cetero remanebit, et quod dictam capellam, quando dictus administrator vel successores sui expedire viderint, facient benedici, et in ea divina poterunt celebrari ; ita tamen quod major et pares prædicti, quotiescumque casus se obtulerit, in dicto hospitali et pertinentiis ejusdem, excepta capella prædicta, habebunt justitiam et eam ibi poterunt libere exercere de cetero, non obstantibus Crucibus, si quæ reperiantur in eisdem.
◊ Fidantiam de prima, secunda et tertia Cruce, appellant
Fori Aragonenses, et Vitalis Oscensis Episc. apud Hier. Blancam in Comment. Rer. Arag. cum
quis idoneum fidei-jussorem tenebatur dare. Siquidem in villa ista, in qua morabatur,
invenire non poterat, qui in ea hæreditatem, id est, prædia vel immobilia possideret,
jurando quod non poterat habere, alium tenebatur e duobus proximioribus oppidis dare. Quod
si neque id, tunc se tradere debebat custodiæ creditoris. Et hanc veteres Fidantiam, de
prima, secunda, et tertia Cruce appellabant, nempe a lapideis vel ligneis crucibus, quæ ad
locorum portas, seu ad bivia poni solent. Martinus Didacus Daux Justitia Aragon. in
Observantiis lib. 4. tit. de Fidejussorib. § 29 :
Fidancia de Cruce dicitur, qui habet bona sufficientia.Fori Oscenses ann. 1247. fol. 8 :
Ipsa fidantia debet esse infantionia, et etiam quod si hæres de illo loco, secundum quod judicat Forus : quod si forte habere non poterit de illo loco, donet eam de Cruce. Si pignoratus non potest dare fidantiam de loco, ubi habitat pignorator, det eam de prima Cruce : quam si habere non potest, det de secunda Cruce : quam si adhuc habere non potest, jurando quod non potest habere, det eam de tertia Cruce : quam si habere non potest, tradat se custodiæ Curiæ quousque jus compleat conquerenti.
Cruces Erigere. Statutum 2. Westmonasteriense cap. 37 :
Quia multi tenentes erigant Cruces in tenementis suis, aut erigi permittunt in præjudicium Dominorum suorum, ut tenentes per privilegia Templariorum et Hospitaliorum tueri se possent, contra capitales dominos feodorum : statutum est, quod hujusmodi tenentes capitalibus dominis aut Regi incurrantur.
Cruces Erectæ, in magnatum funeribus, iis locis, in quibus pausabant, qui feretrum deducebant :
quod docent etiamnum stantes in eo itinere Cruces, quod a Lutetia Parisiorum ad
Monasterium Sandionysianum ducit, in quo Regum Franciæ humo reconduntur cadavera. Liber
Miraculor. S. Wandregesili, de ejusdem Sancti reliquiis :
Ipso autem fluvii ponte beatissimis cum corporibus transito, in loco, ubi pausaverant, Crux lignea a fidelibus populis ponitur.Thomas Walsinghamus ann. 1291. de Reginæ Angliæ Edw. I. uxoris funere :
In omni loco et villa, quibus corpus pausaverat, jussit Rex Crucem miro tabulatu erigi ad Reginæ memoriam, ut a transeuntibus pro ejus anima deprecetur, in qua cruce fecit imaginem Reginæ depingi.
P. , 1766.
◊ Annal. Victor. MSS. ad ann.
1271 : Philippus rex Francorum et alii principes et barones corpus Ludovici regis et sancti de Tunisio conditum aromatibus in Siciliam attulerunt, carnemque et viscera ibi in abbacia, quæ dicitur Mons-regalis sepelierunt : ossa vero secum afferentes, in ecclesia S. Dionysii sepelierunt die Veneris ante Pentecosten cum ingenti honore, ut decebat : in honoremque et memoriam ejus inter Parisiacam urbem et villam S. Dionysii pulchræ Cruces sunt postea constructæ in locis, quibus corpus ejus portantes pausaverunt.Vide Felib. Hist. Sandion. pag. 249.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Crux Erecta in Monumentum Miraculi memoratur in Vita S. Liudgeri Episcopi, Auctore anonymo, qui scribebat nono
Ecclesiæ sæculo, inter Acta SS. Benedict. sæc. 4. part. 1. pag. 43.L. , 1840–1850.
Crux in nundinis, Pacis publicæ signum. Chart. Joh. Episc. Traject. ann. 1272. ap. Matthæi de Jure
Gladii : Omnes ad ipsas nundinas venientes.... tribus diebus antequam Crux ipsarum nundinarum erigatur, et tribus diebus postquam deponitur ipsa Crux, in protectionem nostram et ecclesiæ Trajectensis recipimus.Plura vide ap. Haltaus. col. 214.
P. , 1766.
Crux nude, vel Crux Transmarina, Expeditio sacra contra Saracenos. Gualvan. de
la Flamma apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 1037 : Pontifex Romanus volens Sarracenorum incursibus obviare, Crucem prædicari fecit, cum plena indulgentia omnium peccatorum.Charta Guid. vicecom. de Combornio ann. 1284. in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 424 :
Retinemus in quolibet quatuor casuum, si evenerint, scilicet... pro Cruce Transmarina,... sexaginta libras tantum. Descroisier,pro Votiva expeditione absolvere, in Contin. Guill. Tyrii apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 683 :
Après envoia l'apostole legas par toutes les terres por Descroisier, et por faire movoir ceus, qui ne se Descroiseroient.
Crucem Assumere dicebantur, qui ad sacra bella profecturi Crucis symbolum palliis suis assuebant
et affigebant, in signum votivæ illius expeditionis, cujus originem Concilio Claromontano
sub Urbano II. adscribunt Scriptores omnes Rerum Hierosol. et alii passim.
◊ Accipiebantur autem Cruces ab Episcopis, Abbatibus, et majoris
dignitatis Prælatis ; cujus moris exempla proferunt Guibertus lib. 2. Gestor. Dei cap. 2.
Otto Frisingensis lib. 1. de Gestis Frideric. cap. 37. 40. Joinvilla in Hist. S. Ludovici.
Villharduinus n. 22. Matth. Westmonasteriensis ann. 1178. Godefrid. Monach. ann. 1188.
Malbrancus lib. 11. de Morin. cap. 12. et alii sine numero.
◊ Varie porro in his expeditionibus sacris Cruces vestimentis suis
affixere peregrini. Nam in Hierosolymitanis, eas in dextris scapulis posuere. Urbanis II.
PP. apud Robertum Monachum lib. 1. Hist. Hierosolymit. :
Qui vero voti compos ingredi voluerit, inter scapulasTudebodus lib. 1 :(Crucem)retro ponat.
Franci audientes talia eloquia, protinus in dextra fecere Cruces suere scapula.Iisdem consona habent cæteri Scriptores Rerum Hierosolymitanarum ; præterea Lupus Protospata ann. 1096. Galterus Tervan. in Vita Caroli Comitis Flandr. cap. 3. Willelmus Neubrig. lib. 3. cap. 23. Gesta Ludovici VII. cap. 3. Willharduinus n. 22. etc. Quibus hæc addo ex Poëmate MS. inscripto le Roman du Renard :
Mais coment que il en doie estre,La Crois est en m'épaule destre,L'escharpe et bordon li aportent, etc.
◊ Erant Cruces illæ ut plurimum sericæ, vel auro textæ, ac denique
ex quolibet panno in chlamydibus, aut birrhis, sive tunicis, seu in vestibus
superamictis, assutæ, ut habent Guibertus lib. 2. cap. 5. Fulcherius Carnotens. lib.
1. cap. 1. et Baldricus Dolensis. Sed ut plurimum earum color erat coccineus, ut est apud
Annam Comnenam lib. 10. Alex. pag. 284. Postmodum in ea, quam anno 1188. Philippus Franciæ
et Henricus II. Angliæ Reges inierunt Hierosolymitana expeditione,
prædicti Reges in susceptione Crucis, ad cognoscendam gentem suam, signum evidens sibi et suis providerunt. Rex namque Franciæ et gens sua susceperunt Cruces rubeas, et Rex Angliæ cum gente sua suscepit Cruces albas. et Philippus Comes Flandriæ suscepit Cruces virides.Ita Hovedenus, et alii a nobis laudati ad Alexiadem pag. 350.
◊ In expeditione, quæ contra Manfredum Siculum, tamquam hæreticum
decreta est ann. 1264. Crucem detulere peregrini partitam ac divisam, cujus
pars una albi, altera rubei erat coloris. Chronicon MS. quod exstat in Tabulario S.
Maglorii Parisiensis :
L'an mil deux cens soixante-quatreS'alla Charles li Rois combattre,En Puille encontre Mainfroy.Alors fu une Croiserie,Dont on portoit la Crois partie.Les Crois furent, si come semble,De blanc et de vermeil ensemble.
◊ In aliis aliquot expeditionibus sacris, ad discrimen
Hierosolymitanarum, non in scapulis, sed alibi assutæ Cruces leguntur. Verbi gratia, in
ea, quæ contra Albigenses suscepta est, in pectore eas detulere Peregrini, ut observant
Rigordus ann. 1213. Chronicon Andrense ann. 1212. et Chronicon Flandriæ vernaculum
cap. 13. Nicolaus de Braia in Ludovico VIII :
Et Chron. MS. Tabularii S. Maglorii Parisiensis :Vexilloque Crucis munito pectore Regis,Tota cohors Procerum signo se munit eodem.
Et lors fist l'en un Croisement,Dont l'en portoit la Croix devant.
◊ In prælio contra Mauros Hispanos anno 1212. Christiani pariter
Crucem in pectore detulere, ut est in Epistola Arnoldi Archiepiscopi Narbonensis, quam
descripsit Ughellus in Episcopis Sabinensibus pag. 191. In ea expeditione, quam Saxones
adversus vicinas quasdam gentes idolorum cultui deditas suscepere, Cruces ii assumpserunt,
quæ
non simpliciter vestibus assutæ erant ; sed a rota subter posita in altum protendebantur, ut ait Otto Frinsing. lib. 1. de Gestis Frid. cap. 40.
◊ Ut porro Crucesignati, domo excedentes, solenni ritu, cum
Ecclesiastica Processione deducerentur extra Parochiæ fines, vide in verbo
Peregrinatio.
P. , 1766.
◊ Quanta cum religione S.
Ludovicus ad ejusmodi expeditionem profecturus ecclesiam adibat, ut Deo sanctisque se
commendaret, docet Chartul. episc. Paris. fol. 127. r° : Anno Domini 1269.... die Sabbati in crastino Idus Martii accepit licentiam in ultimo suo recessu in ecclesia Parisiensi, et venit ad dictam ecclesiam de domibus suis Parisiensibus discalciatus et dom. Petrus filius suus similiter cum eo nudus pedes ; dom. Philippus primogenitus suus et dom. Robertus comes Atrebatensis et quamplures alii non discalciati venerunt cum eo.
Crucis Privilegium, seu Crucesignatorum, multiplex fuit : summi quippe Pontifices ac Principes, quo
fideles ad expeditiones Hierosolymitanas subeundas pro Terræ-Sanctæ tuitione provocarent,
eos identidem variis donavere privilegiis, in quibus sequentia recensentur.
◊ A debitis persolvendis induciæ eis concedebantur, donec
rediissent ab expeditione, vel aliquot definitos annos, ut est in Constitutione S.
Ludovici mensis Octob. ann. 1245. tom. 6. Spicilegii Acherian. pag. 467. et apud Rigordum
pag. 26. etc.
◊ Ab usuris pecuniarum sibi a creditoribus creditarum exempti
pariter erant, ex Conciliis Lateranensi IV. et Lugdunensi. Vide Otton. Frisingensem lib.
1. de Gest. Friderici cap. 35. Rigordum ann. 1188. Gesta Innocentii III. pag. 77. etc.
◊ A collectis et talliis erant immunes, nisi illæ essent reales.
Vide Concil. Lugdun. ann. 1245. apud Matth. Paris, et Spicileg. Acher. tom. 6. pag. 466.
467. Sed et
◊ Licebat Crucesignatis terras sive possessiones suas inconsultis
dominis, Ecclesiis vel personis Ecclesiasticis, vel aliis quoque fidelibus pignori dare,
ex Rescripto Eugenii PP. apud Ottonem Frising. lib. 1. de Reb. Frider. cap. 35. et Will.
Neubrig. lib. 3. cap. 23.
◊ Eorum bona et personæ post Crucem assumptam erant in protectione
B. Petri et summorum Pontificum, atque adeo omnium Prælatorum, ut est in eodem Concilio
Lugdun. et Lateranensi IV. apud Rogerum Hovedenum pag. 639. Petrum Fontaneum nostrum in
Consilio cap. 17. § 7. 14. Chopin. lib. 3. de Sacra Polit. tit. 4. § 15. etc.
◊ Eorum lites ac causæ agitabantur in foro
Ecclesiastico. Vide Innocent. III. lib. 15. Epist. 197. Gervasium Dorobern. pag. 1522.
tom. 6. Spicilegii Acheriani pag. 467. 468. veterem Consuetudinem Normanniæ cap. 45.
Sammarthanos in Archiepisc. Rotomagens. sub ann. 1267. quæ notamus ad Stabilimenta S.
Ludovici pag. 180.
◊ Cessabant tamen ejusmodi privilegia in casibus criminalibus.
Vide eadem Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 82. Consuetud. Britan. art. 666. et
Regestum 31. Chartophylacii Regii fol. 7. et 8.
◊ Cum igitur ejusmodi Crucesignatorum privilegia non creditoribus
modo, sed ipsis etiam Crucesignatis damnosa essent, ut quæ æs alienum propter ingruentes
necessitates contrahendi facultatem iis adimerent, inducta postmodum in eorum favorem, et
creditorum, in contractibus publicis, Renunciatio privilegio Crucis, vel
Crucesignatorum, quam iis verborum formulis conceptam legere est in Charta ann.
1273. in Regesto Comitum Inculismensium :
Renuncians per fidem in hoc facto exceptioni doli mali, actioni in factum, omni privilegio Crucesignatorum et Crucesignandorum indulto et indulgendo, etc.Et in alia vernacula ann. 1272. in eodem Regesto :
Et ont renoncié au privilege de Croix prise ou à prendre, au benefice de division, à l'aide de fait, à l'Epistre Velleien.In alia denique ann. 1278 :
Renuntiantes ... immensæ donationi, et cuilibet ingratitudini, et privilegio Crucis sumptæ et sumendæ, etc.Occurrunt ejusmodi formulæ in Chartis aliis apud Ægid. Menagium in Originib. Gallic. pag. 830. 831. Gull. Prynneum in Libertat. Angl. tom. 2. pag. 981. etc. His videntur addenda quæ habet Statutum Philippi Pulcri ann. 1303. quod descriptum legitur in Regesto 36. Chartophylaciii Regii, Charta 133 :
Item ordinamus, quod si quis expresse et ex certa scientia renuntiaverit privilegio exercitus Crucis, novæ bastidæ, seu quinquennalium induciarum, in instrumento debiti, vel alterius contractus expressi, non possit ex tunc se juvare dicto privilegio.
P. , 1766.
Per Crucem Se Defendere, Uti privilegiis Crucesignatorum. Assisia ann. 1235. in Reg. S. Justi Cam. Comput.
Paris. fol. 30. r°. col. 2 : In assisia apparuit crucesignatus, et dixit quod volebat se deffendere per Crucem... Judicatum fuit quod... Crux eum defenderet usque ad annum.Vide in Crucis privilegium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Munere Crucis Armari. Ermoldus Nigellus lib. 3. vers. 279. Carminis Elegiaci in honorem Ludovici Imp.
apud Murator. 2. part. 2. col. 53 : Quo in loco sic constructo, Quærit se armari munere et ope Crucis, clarissimo Editori videtur quodammodo elucere aliquid simile consuetudini necdum iis temporibus invectæ, scilicet eos Cruce signandi, qui expeditionem bellicam pro Christiana religione suscipiebant. Pertz. Script. tom. 2. pag. 495. interpretatur : Ecclesiam S. Crucis oraturus visitat.Sæpius inde means mox dictam visitat urbem,Se Crucis armari munere quærit ope.
Cruces Binas in vestibus deferre jubentur hæretici sponte conversi, in detestationis veteris
erroris argumentum, in Concilio Tolosano ann. 1229. can. 10 :
Alterius coloris quam sint vestes eorum, unam a dextris, alteram a sinistris.Ita in Concilio Biterrensi ann. 1233. can. 4. Tarraconensi ann. 1242. Biterrensi ann. 1246. in Concilio Archiepisc. Narbon. cap. 26. etc. Vide Crucesignati suo loco.
P. , 1766.
◊ Stat. Raim. comit. Tolos.
contra hæreticos ann. 1233. in Reg. 30. Chartoph. reg. ch. 234 : Item statuimus quod bona eorum, qui fuerunt hæretici vestiti, licet sponte ab hæreticorum recesserunt observantia, nisi de reconciliatione sua litteras testimoniales ostenderint, vel alias per personas catholicas et honestas illud probaverint, confiscentur ; et etiam si de reconciliatione constiterit, si Cruces super hoc a suo episcopo amoniti ad portandum non assumpserint, aut assumptas autoritate sua deposuerint, aut etiam cum exterius super vestes ex utraque parte pectoris anterius prominentes portare debeant, eas celare intra vestes deprehensi fuerint, pœna simili puniantur.
L. , 1840–1850.
◊ Annal. Lauresham. ad ann.
786 : Signa Crucis apparuerunt in vestimentis hominum.Eadem fere in aliis Annal. ad hunc annum. In Annal. S. Amandi et Laubac. ad ann. 787 :
Signa apparuerunt super homines.Annal. maj. S. Galli ad ann. 956 :
Cruces apparuerunt in albis vestimentis.Annal. Wirzib. ad. ann. 960 :
Cruces in vestibus apparuerunt.Vide Pertz. in Scriptor. vol. 1. pag. 12. 13. 17. 33. 41. 64. 79. 88. 92. et vol. 2. pag. 242.
Crux, pro acie militari, quæ nostris olim Scala et Scara. Laurentius
Veronensis de Bello Balearico :
Inde viris nummi veniunt, Baleæque ruina,Pisanos equites cunctos jugulare, simulqueConstitit in totis circumdare noctibus agmen :Tresque Cruces noctis quibus alternare laboresContinuos possent, et se recreare quiete,Sub tribus egregie generosis distribuerunt.Ergo Crucis primæ curam Gualandus habebat,Gualando genitus, fuit Ildebrande secundæTradita cura tibi, Otti pulcherrima proles.Præsidet extremæ Leo, clara propago Leonis.Hi loricati sociis Comitatibus ibant.Murales aditus crebro terrore petentes, etc.
Fratres Crucis. Levoldus a Nortoff in Chron. Markano ann. 1309 :
Eo anno Crucesignati, qui Fratres Crucis vocabantur, in diversis terris et nationibus se per turmas collegerunt, et ad Romanam Curiam concurrerunt intendentes, ut dicebant, mare transire in subsidium Terræ Sanctæ. Sed cum venirent Avenionem vel ad mare, divisi ab invicem per vias diversas redierunt.Iidem qui Pastorelli. Vide in hac voce, et supra Crucifratres, et in verbo Stauria.
Crux, Pars Ecclesiæ, quæ vulgo la Croisade
vel potius la Croisée, nostris
dicitur. Vide in Cancellus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Crux, in monetis dicitur pars illa, qua Crux representatur, Pila vero pars
aversa : et si forte nulla sit in alterutra parte crux insculpta, tum pars illa, in qua
Principis effigies exstat, Crux appellatur, retenta semper aversæ parti Pilæ
nomenclatura. Hujus rei vestigium exstat in Transactione Gaufredi II. Episc. Apt. et
Raubaudi de Agouto ann. 1233. ex Schedis Præsidis de Mazaugues, in qua Transactione
Raimundus Bot dicitur sigillasse cum denario Guillelmensi ex parte
Crucis, quia sigillum non habebat. Vide Pila.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Crux, Fulcrum subalare in formam crucis vel T. figuratum. Miracula S. Vincentii
Madelgarii, Julii tom. 3. pag. 686 : Adminiculis (Cruces vocant) fulta, Moniali quoque quadam suppetias ferente, conabatur ingredi.Vide Croceus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cruxalis Poena, Crucis supplicium. Charta P. Maclov. Episc. ann. 1198. apud Lobinellum Hist.
Britan. tom. 2. col. 338 : Et si Prior ceperit latronem, Prior faciet eum judicare in Curia sua, et tradet eum Oliverio, Cruxalem recepturum ab eo. Crugvel Croug et Crouga Armoricis Suspendere, Croughet Suspensus.
P. , 1766.
Crux, Malleus in modum crucis superne, effictus, unde nomen, cujus pulsu seu
percussione super tabulam ligneam signa dabantur. Reg. capituli Autiss. ad. ann. 1557. 3.
Dec. : Fuit prohibitum Crucem in ecclesia pulsare, Gallice le Martinet, sine permissione succentoris aut sui commissi.