« »
 
[]« 1 pila » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 320a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PILA01
1. PILA, Monetæ cujusvis pars aversa, vulgo, la Pile. Vetus Charta apud Argentreum in Hist. Britann. lib. 1. pag. 95 :
Parvi denarii currebant tunc in Britannia, in qua siquidem moneta alba erant insculptæ duæ herminæ circa crucem et in Pila tres herminæ, etc.
Memor. D. Cam. Comput. Paris. fol. 52. v° :
Item tradidi eidem cl. jactatores argenti ad Pilam Turon.
Sic autem dictas pilas a nobis observatum in Notis ad Joinvillam, quod plerisque monetis Franciscis efficta esset templi seu ædis sacræ species, columnis, quas vulgo pilas et pilaria dicimus, sustentati.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Erit fortasse qui hanc monetæ partem Pilam nuncupatam malit ab instrumento ejusdem nominis, quo olim ad signandam partem nummi aversam utebantur. Vide Poulain et Boizard ubi monetariorum voces interpretantur : quibus addendus Felibianus qui in Diction. Artium docet etiamnum Pilam apud Batavos in usu esse, eademque ratione cusa fuisse veterum numismata. Monendus tamen obiter Lector in eo falli Felibianum quod partem nummi pila signatam, quæ est inferior, superiorem esse scribat. Eo sensu Pila legitur in Stat. ant. Florent. lib. 3. cap. 129. ex Cod. reg. 4621 :
Domini monetæ seu alius..... partiri faciat..... quonium, torsellum, Pilam, puntellum, marchium seu pondus monetæ aureæ vel argenteæ.
Latius vocem Pille usurpat Le Roman de Vacce MS. pro quavis pecunia signata :
Boton estoit ses maistres moult proux et moult cortoiz,
Ne faillissent au Duc por Pille, ne por croiz.
Vide Crux in Monetis.