« »
 
[]« Pilatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 321c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PILATUS
PILATUS, Latinis πιλοφόρος. Joan. de Janua :
Pilatus, pilum habens, pilata, hic et hæc, fur, latro. Pilatulum, tale latrocinium, quod cum pilo i. telo lateat.
Sed aliud sonat in Mandato Henrici III. Reg. Angliæ super Juratis ad arma, in Adversar. ad Matth. Paris pag. 149 :
Omnes alii, qui possunt habere arcus et sagittas, extra forestam habeant : qui vero in foresta, habeant arcus et Pilatos.
Ubi Watsius annotat, in simili mandato Edw. I. cap. 6. hanc vocem Anglice verti bolts, quæ vox, inquit, sagittas catapultarum totas ligneas et obtusas, quibus aves feriebantur, significat. Vide Piletta. Quod vero Pilatus Matthæo Parisio, Pyle dicitur in Statutis Willelmi Regis Scotiæ cap. 23. de venientibus ad guerram, § 5 :
Et omnes alii, qui habere poterunt, habeant arcum et sagittas extra forestam ; et intra forestam arcum et Pyle.
Sed quidquid sit apud Anglos, constat expressam ac redditam vocem Pilet, nostris olim notam, seu pro pilo ac spiculi specie quadam, seu pro arcubalistarum quadrellis. MS. :
Volent Pilet plus que pluie en pré,
Et les sajettes, et carriax empanez.
Guillelmus Guiart ann. 1214. V. Piletus. :
Ribaus qui de l'ost se partent,
Par les chans çà et là s'espartent,
Li uns une Pilete porte,
L'autre croc, et maçue torte.
Infra :
Maces levées, et Piletes,
Se fierent parmi les viletes.
MS. :
Des tors lor lancent Pels agus,
Auberc, heaume, ne escus
Ne puet garir qui n'est attaint.
Neque aliud videtur Pilum, in Epistola Ricardi Regis Angliæ apud Hovedenum pag. 698 :
Tertia autem die ante ipsius Saladini confusionem, in sinistro latere cum quodam Pilo vulnerati fuimus.
Pilotus, Pilota, Eadem notione, apud Ottonem Morenam in Histor. Rerum Laudensium pag. 54 :
Nec... ad ipsum murum aliquis appropinquare poterat, quem hi, qui supra castellum stabant, lapidibus vel Pilotis non vulnerarent.
Infra :
Per totum etiam castrum Cremæ lapides atque Pilotos projicere leviter poterant.
Et pag. 71 :
Projicientes ignem cum ipsis petreriis et Pilotas seu sagittas igne accensas infra civitatem.
Chron. Placent. Joh. Demussis apud Murator. tom. 16. col. 488. ad ann. 1311 :
Dominus Valeranus frater dicti Imperatoris fuit percussus cum uno Piloto, ex qua percussione mortuus est.
Oberti Cancellarii Annal. Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 338 :
Ecce duæ galeæ Pisanorum venientes obviam illis cum tribus buciis et non dimiserunt pro illis, quin in terram ponerent Lucenses quosdam et res illorum ejectis Palotis et sagittis.
Ubi leg. Pilotis, ut habet alter Codex MS. teste Muratorio.
P. Carpentier, 1766.
Unde nostris Apilletté, Instar pili acutus. Lit. remiss. ann. 1476. in Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 1592 :
Le suppliant joua et tira d'un arc de couldre ou tremble, et une sayette ou volet, ou avoit ou bout ung fer Apiletté.
[]
P. Carpentier, 1766.
En estre Pilate, More Pilati agere, in aliis Lit. ann. 1404. ex Reg. 159. ch. 162 :
Lequel Bauduin respondi qu'il en estoit Pilate et en lavoit ses mains.