![[]](img/image.png)
PILLUM, pro Pilus, Gall. Poil ; neque enim
infrequens fuit apud nostros pilo vestimenti donationem aliquam seu cessionem
confirmare. Vide Disvestire in Vestire. Interdum et capillorum
pilis id fiebat. Vide in Capilli. Formula 30. ex
Baluzianis :
Et cum de ipsas res in omnibus vestrum et Pillo et festuca exinde in omnibus se exitum dixit et fecit.Vide Pilla 1.
P. , 1766.
◊ Nonnumquam et barbæ pilis
tribus sigillo obsignatis id præstabant. Charta ann. 1181. ex Tabul. S. Florent. Salmur. :
Et ut elemosina ista monachis inconcussa remaneret, sigilli mei impressione, una cum tribus Pillis barbæ meæ, sicuti apparet, corroborari feci.Vide in Barba 1.